Thyestes (Seneca)
Thyestes est fabula cothurnata (hoc est tragoedia Latine scripta sed fabulam et personas Graecas praebens) a Seneca scriptore Latino anno incerto composita. Tragici poetae Sophocles et Euripides hoc argumentum iam scaenice tractaverant, quorum tragoediae deperditae sunt ut et tragoediae Latinae Lucii Varii Rufi[1], quam Quintilianus multum laudabat[2], et Lucii Accii aut Quinti Ennii[3]. Quid apud illos praecessores imitatus sit Seneca, quid ipse addiderit hodie nescitur. Sine dubio inter taeterrimas tragoedias numeratur.
Personae
[recensere | fontem recensere]Res Mycenis ante regiam geruntur.
Summarium
[recensere | fontem recensere]- Prologus (1-121)ː Furia/Erinys invitam Tantali umbram ex Inferis in pristinam domum ubi nunc regnat Atreus elicuit quia veteres caedes renovare volebat. Paulisper mansit Tantalus sed domus eius praesentia fremuit et iam scelus spirat.
- Chori cantus I (122-175)ː chorus impia Tantalidarum scelera commemorat et supplicium Tantali in Inferis describit.
- Episodium I (176-335)ː Atreus satelliti vindictae sitim[4] erga fratrem Thyestem confitetur. Ad avorum imitationem supplicium sueto horribilius ("solito maius") invenire gestit atque postremo ad vindictam quam Procne erga Tereum exercuit decurrit. Frater ut decipiatur in gratiam redire velle simulabit atque dimidium regnum ultro offeret. Satelles ad tam nefandum facinus ministerium suum recusat sed rem taciturum pollicetur. Atreus proprios liberos (Agamemnonem et Menelaum) ad Thyestem velut legatos pacis mittet.
- Chori cantus II (336-403)ː Atrei mendaciis credulus chorus fidem habet et gaudet quod tandem antiquum Inachi genus furorem scelestum deposuerit. Tranquillam vitam et 'auream mediocritatem' laudat. Locos communes tam stoicismi (versus 380ː mens regnum bona possidet et 388-90ː Rex est qui metuet nihil, / rex est qui cupiet nihil: /hoc regnum sibi quisque dat. ) quam epicurismi (versus 393-7ː me dulcis saturet quies; / obscuro positus loco /leni perfruar otio, /nullis nota Quiritibus / aetas per tacitum fluat) explicat.
- Episodium II (404-545)ː misero habitu procedit Thyestes cum liberis ad colloquium. In domus limine tamen haeret[5] quia regno periculoso securam miseriam praevertere exsul didicit. Pro liberis timet[6] sed ipsi liberi eum hortantur ne Fortunam manus sibi tendentem dimittat. Pergit et blanditer ab Atreo acceptus in reconciliationem et regni partitionem consentit.
- Chori cantus III (546-622)ː deceptus et ipse chorus quantum natura et pietas in fraternis discordiis possent canit. Fortunam tamen mutabilem esse fatetur nec res secundas mortalibus sperandas longas esse.
- Episodium III (623-788)ː nuntius choro narrat quomodo Atreus fratris filios Plisthenem et Tantalum et minimum natu sine nomine in recessu deis Infernis dicato immolarit et ad epulum pararit, nec ullam horrendam rem praetermittit. Prodigia simul refert quibus dei indignationem suam ostendebant ita tamen ne Atrei animus quicquam moveretur.
- Chori cantus IV (789-883)ː postquam Sol cursum ad Orientem retro vertit atque medio die nox terras occupavit chorus timet ne Chaos omnia iterum obruat neve caelum in terras concidat.
- Episodium IV (884-1112)ː gaudio exultat Atreus dum fratrem carne saturum spectat. Calicem sanguinis Baccho mixti insuper porrigere decernit sed cum potare conatur Thyesti circumstantia omnia et ipse stomachus et manus tremere videntur. Angore oppressus liberos suos rogat quorum ora tum Atreus ostendit ironice addens neminem a patre eos avellere nunc posse. Horrore fremens Thyestes deos ultores invocat et Atreus liberos ultores sibi esse respondet[7].
Sententiae
[recensere | fontem recensere]Ut in ceteris Senecae operibus in Thyeste inveniuntur sententiae breves et memorabiles tam politicae quam morales, quales cudere amabat philosophus. Sic Atreus tyrannidis voluptatem laudabatː
...Maximum hoc regni bonum est, quod facta domini cogitur populus sui tam ferre quam laudare. (Versus 205-7)[8]
Ubicumque tantum honesta dominanti licent, precario regnatur. (Versus 213-4).
...Credula est spes improba. (Versus 295)
Cui respondebat satellesː
saepe in magistrum scelera redierunt sua. (Versus 311)
Sic sapientiam ipsa vita doctam exprimebat Thyestesː
Mihi crede, falsis magna nominibus placent (versus 446)
venenum in auro bibitur - expertus loquor: malam bonae praeferre fortunam licet. (Versus 453-4).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lefèvre (Eckard). Der Thyestes des Lucius Varius Rufus. Zehn Überlegungen zu seiner Rekonstruktion, Wiesbaden, 1976 Recensio critica
- ↑ Inst. Orat. X.1.98.
- ↑ Marie-Hélène Garelli-François, "À propos du Thyeste d'Ennius : tragédie et histoire", Pallas. Revue d'études antiques, 1998ː 159-171.
- ↑ Ob adulterium cum uxore Aerope.
- ↑ Versus 419-20ː ...animus haeret ac retro cupit // corpus referre, moueo nolentem gradum.
- ↑ Versus 485-6ː Pro me nihil iam metuo: uos facitis mihi /Atrea timendum.
- ↑ Versus 1110-2ː THYESTES: Vindices aderunt dei; / his puniendum uota te tradunt mea. ATREVS: Te puniendum liberis trado tuis.
- ↑ Confer versu 212ː Quod nolunt uelint.
Editio cum commentario
[recensere | fontem recensere]- Seneca's Thyestes / edited with introduction and commentary by R.J. Tarrant, Scholars'Press, 1985 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- J. David Bishop, "Seneca, "Thyestes" 920-969: an Antiphony", Latomus, 1988ː 392-412
- Annick Charles-Saget, "Sénèque et le théâtre de la cruauté", Pallas. Revue d'études antiques, 1998ː 149-155
- P. J. Davis, "The Chorus in Seneca's Thyestes", The Classical Quarterly, 1989, 421-435
- Seneca : Thyestes. Duckworth companions to Greek and Roman tragedy. London: Duckworth, 2003. Recensio critica
- Amanda Di Ponio, "Thyestean Savagery: Seneca, the Renaissance, and the Theatre of Cruelty" in The Early Modern Theatre of Cruelty and its Doubles, Palgrave McMillan, 2018ː 121–153.
- Florence Dupont, Les monstres de Sénèque : pour une dramaturgie de la tragédie romaine, Belin, 2011
- Mario Erasmo, "Enticing Tantalus in Seneca's Thyestes", Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici, 2006ː 185-198
- Mathieu Ferrand, "« Avons-nous perdu le Soleil ? / Ou l’avons-nous chassé ? ». Thyeste de Sénèque, traduit par Florence Dupont. Mise en scène de Thomas Jolly (Avignon, 2018)", Anabases, 2019ː 214-7
- David Kovacs, "Envy and "Akrasia" in Seneca's "Thyestes"", The Classical Quarterly, 2007ː 787-791
- Eckard Lefèvre ,"Senecas Atreus — die Negation des stoischen Weisen?" in Griechisch-römische Komödie und Tragödie II, Springer, 1997ː 119–134
- Cedric Littlewood, "Seneca's Thyestes: The Tragedy with No Women?", Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici, 1997ː 57-86
- Antonio Marchetta, Vittima e carnefice : l'ambiguità dei ruoli nel "Thyestes" di Seneca, Romae, Università La sapienza, 2010 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Gary Meltzer, "Dark Wit and Black Humor in Seneca's Thyestes", Transactions of the American Philological Association, 1988ː 309-330
- Giusto Picone, La fabula e il regno : studi sul Thyestes di Seneca, Palermo, 1984
- Joe Park Poe, "An Analysis of Seneca's Thyestes", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1969ː 355-376
- Viktor Pöschl, "Bemerkungen zum Thyest des Seneca." In: Latinität und alte Kirche, Wien, 1977ː 224–234.
- Amy R. Rose, "Power and Powerlessness in Seneca's "Thyestes"", The Classical Journal, 1987ː 117-128
- Jo-Ann Shelton, "Problems of Time in Seneca's "Hercules Furens" and "Thyestes"", California Studies in Classical Antiquity, 1975ː 257-269
- Ronald W. Tobin, "Nourriture, bienséances et tragédie : l'exemple de Thyeste", Littératures classiques, 1992ː 169-180
- Alessandro Schiesaro, The passions in play : "Thyestes" and the dynamics of Senecan drama, Cambridge University Press, 2003 Nonnulla paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Zoé Schweitzer, "Mensonges, masques et spectacles : les vengeances tragiques d’Atrée et de Médée", Sigila, 2021ː 93-104
- La Scène cannibale : pratiques et théories de la transgression au théâtre, XVIe-XXIe siècle, Classiques Garnier, 2021