Tantalus
Tantalus (Graece Τάνταλος) in mythologia Graeca est clarus vir est, qui traditur filius Iovis (Graece Ζεύς) regis deorum et Pluti nymphae atque rex Sipyli fuisse nec non genitor liberorum trium, nominibus Pelops, Nioba vel Niobe, et Brotea.
Fabulae
[recensere | fontem recensere]In fabulis accusatur furti nectaris et ambrosiae deorum; Pelopem filium quoque dilacerasse atque deis immortalibus in convivio carnem eius adposuisse dicitur. Quam ob rem Iuppiter eum claro aeternoque supplicio punivit: is catenis vinctus in palude Stygia mergitur; sunt super eum multi rami cum malis, sed quandocumque ad ramos vel aquam procurrit, rami surgebant et aqua se recipiebat[1]. Alii ingens saxum instabiliter suspensum capiti impendere narrabant[2].
De Tantali convivio.
[recensere | fontem recensere]Zeus/Iuppiter Tantalum filium hospitio et amicitia sua dignatus erat. Ille vero, superbia amens factus, cum deos ad cenam invitasset, eis filium Pelopem in membra caesum, postquam aeneo caccabo incoxerat, in convivio adposuit. Cupiebat scire num fraudem dei detecturi essent. Omnes autem animadvertere et carne horrentes abstinuerunt, praeter Demetera/Cererem, quae, maerore raptae filiae occupante animum, laevum umerum Pelopis comedit. Dii puerum miserati membra rursus conglutinaverunt et Pelopi vitam reddiderunt : in vicem non iam exstantis partis, eburneum umerum[3] collocaverunt. Ac iusserunt Tantalum aeternas et crudeles poenas in Tartaro dare.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apllodori Bibliotheca III, 5, 6
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica IV, 74
- Euripides, Orestes 4-11 et 982-7.
- Hyginus mythographus, Fabulae 82.
- Odyssea XI.582sqq.
- Ovidius, Metamorphoses VI, 145-312
- Plato, Cratylus 395d-e.
- Seneca, Thyestes 1-175.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad Tantalum pertinent
- Tantali poena apud Odysseum. (Francogallice)
- De Tantalo in Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898).
- La lignée de Tantale (Francogallice).
- Wilhelm Vollmer: "Tantalus" - apud: Wörterbuch der Mythologie, Stutgardiae 1874, p. 423
- Beniamin Hederich: "Tantalus" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon. Lipsiae 1770, col. 2281-2285
- Mario Erasmo, "Enticing Tantalus in Seneca's Thyestes", Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici, 2006ː 185-198
- M. J. O'Brien, "Tantalus in Euripides' Orestes", Rheinisches Museum für Philologie, Neue Folge, 1988ː 30-45
- Ruth Scodel, "Tantalus and Anaxagoras", Harvard Studies in Classical Philology, 1984ː 13-24
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Odyssea XI.582sqq. Seneca, Thyestes 149-75 et Agamemnon 19-21.
- ↑ Pindarus, Ol. I.57. Plato, Cratylus 395d-e.
- ↑ Hoc eburneum os Elide olim ostendebatur (Plinius Maior XXVIII.34), sed aetate Pausaniae non iam exstabat (Descriptio Graeciae V.13.4-6). De reliquis Pelopis ossibus in quadam arca Olympiae servatis vide Pausaniam VI.22.1