Jump to content

Theoria catervarum

E Vicipaedia
Caterva cyclica Z/26 sub notis Caesaris iacet.

Theoria catervarum vel grupporum[1][2] in mathematica et algebra abstracta structuras algebraicas cognoscit appellatas catervas. Notio catervae est media algebrae abstractae pars: aliae notissimae structurae algebraicae, sicut anelli (Anglice: rings), corpora, et spatia vectorum (Anglice: vector spaces) videri possunt catervae quae operationibus axiomatibusque additis praeditae sunt.

Pictura Cayley 〈 x, y ∣ 〉, liberam gradus alterius catervam ostendens.

Catervae per omnem mathematicam fiunt, et rationes theoriae catervarum multas algebrae partes valide moverunt. Lineares catervae algebraicae et catervae Lie sunt rami theoriae catervarum qui progressum ingentem sustinuerunt ut res studii sui iuris fierent.

Varia systemata physica, sicut crystalli et atomus hydrogenii, a catervis symmetricis fingi possunt. Ergo theoriae catervarum et repraesentationis, arte conexae, multos usus in physica et chemia habent.

Una ex gravissimis confectionibus in mathematica saeculi vicensimi fuit opera communis, plus quam 10 000 paginas diurnariorum comprehendens, plerumque inter 1960 et 1980 editas, quae in classificatione finitarum catervarum simplicium fastigium habuit.

Definitio catervae

[recensere | fontem recensere]

Caterva est copia G cum operatione °: G × G → G. G sub operatione clauditur: si a et b sunt elementa G, etiam a ° b est in G. Operatio est associativa: (a ° b) ° c = a ° (b ° c), semper. Non autem necesse est operationem commutativam esse: a ° b ≠ b ° a, generaliter. Si operatio commutativa est, caterva dicitur Abeliana.

Unum elementum e est idemfactor: e ° a = a, omnibus a in G.

Elementum quoddam a elementum inversum habet, , ut .

Theoremata principia

[recensere | fontem recensere]

1. Idemfactor in dextera parte etiam elementum non mutat: a ° e = a. Demonstratio: pone . Tunc Sed . Scimus ergo , hoc est , et

2. Elementa inversa quoque in dextera parte aguntur: . Demonstratio: si , tunc . Hoc est, . Quia , scimus , ergo .

Subcaterva est subcopia elementorum G quae est caterva.

3. Subcopia H copiae G est caterva si:

  • si , tunc
  • si , tunc

Demonstratio: H sub operatione clauditur. e est elementum H quia et scimus producta duorum elementorum H esse in H. Et inversa omnium H elementorum etiam in H sunt; H est igitur caterva.

  1. Carolus Du Fresne Dominus Du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis (Niort: L. Favre, 1883–1887), s.v. Gruppus.
  2. Benvenutus Stracchae, De Assecurationibus, Proxenetis, atque Proxeneticis (Amstelodami, Johannes Schipper, 1669), p. 188.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Torus cuius structura catervae abelianae inducitur ex tabula CC/Z+τZ, ubi τ est parameter.
Circulus quintorum in musica structurá catervae cyclicae praeditus sit.