Scyros
Locus: 38°52′21″N 24°31′30″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Scȳros sive Scȳrus (-i, f.), (Graece Σκῦρος) est una ex insulis Sporadibus Graeciae, ab Euboea Magnesiaque ad orientem versus sita. Usque ad annum 2010 demus nomi Euboeae erat, nunc est demus regionalis Euboeae unitatis in regione Graecia Media.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Scyros 25 milaria spatia navigationis ab Euboea in orientem versus sita est. Area 208 chiliometrorum est Sporadum maxima. Praecipue in occidentem versus numerosae insulae parvae sunt. Cum meridiana insulae pars sit montuosa, sterilis, saxosus, incolis carens, pars septentrionalis, quam paene omnes incolae inhabitant, satis et arbustis abundat atque silvis pinorum halepensium dives est. Mons altissimus 792 m est Cochylas.
Loci inhabitati
[recensere | fontem recensere]- Locus insulae medius est vicus Scyros fere 2200 incolarum, quae etiam Chora vocatur. Chora inter vicos Aegaei maris pulcherrimos numeratur. Ardui vici et angiporti et plurimae scalae, quibus auocineta a vico medio excludantur, circa montem saxosum ascendunt. Ecclesiae principali Panagia Melikarou est iconostasis manu exsculpta auroque ornata.
In saxo praerupta vico imminente est acropolis antiqua (a quarto saeculo repetens). Castrum hodiernum tempore byzantino exstructum et saeculo quarto decimo deletum postea renovatum est. Moenia ingentia incolis contra piratas praesidio erant.
Inter vicum castrumque est monasterium Agios Georgios Skyrianos, patrono insulae dedicatum, quod anno 895 conditum est.
Ex terrae motu anni 2001 monasterium castrumque visitatoribus praeclusa sunt.
- Portus Linaria (Λιναριά), insulae portus et vicus fere 120 incolarum.
- Vicus Atsitsa (Ατσίτσα) in parte boreo-occidentali, ubi est "Atsitsa-Center" ferias "alternativas" offerens.
- Loci Acherunae (Αχερούνες), Aspus (Ασπούς), Magazia (Μαγαζιά) et Molos (Μόλος) sunt tantum collocationes domuum feriarum ac cauponarum prope insulae litora.
Mythologia
[recensere | fontem recensere]Olim Lycomedes in insula Scyro regnasse dicebatur inter cuius filias Achilles latuit ne ad bellum Troianum proficisceretur, donec quidem fraus a callido Ulixe detegeretur. Idem Lycomedes Theseum profugum necari ob invidiam iussisse credebatur ː quinto saeculo demum a.C.n. ossa herois a filio Miltiadis Cimone ex oraculo inde translata sunt et Athenis in Theseo sepulta[1].
Thetis non ignara immature moriturum Achillem filium, si ad Troiam isset, eum Scyro in thalamo quodam cum puellis ac mulieribus apud regem Lycomeden occultavit. Dolo Ulixis repertus est, qui, postquam ad Lycomedis domum venit, inter quasillos et fusos et alia eiusmodi feminis grata etiam arma poni iussit. Cum autem impetus armatorum simulatus esset, Achilles arma corripuitː quo facto cognitus est.[2] Quae fabula non Homerica erat qui Achillem Scyrum insulam vi cepisse canebat[3] sed in Carminibus Cypriis legebatur. Ab illustri pictore Polygnoto picta erat, quam picturam Pausanias[4] Athenis vidit.
Neoptolemus, Achillis filius, Scyro oriundus erat, ut ex Philoctete Sophoclis[5] patetː ibi enim Deidamiam cognovit Achilles.
Historia
[recensere | fontem recensere]Insula iam Mesolithico inhabitata erat, quod cuneis repertis liquet. Neolithico, a quo reliquiae plurium sedium prope mare sitarum repetunt, Scyrum locum Obsiani lapidis negotiandi inter Miletum et Aegaeum superiorem fuisse numerosa obsiani inventi demonstrant.
Vis oeconomica antiquitate parva erat. Initio a Pelasgis et Caribus inhabitata, deinde a Dolopibus, qui piratica vivebant, Scyros sub annum 475 a.C.n. ab Atheniensibus Cimone duce, qui ossa Thesei Athenas portavit, expugnata est[6]. Pars imperii maritimi Atheniensium diu mansit, etiam sub primis regibus Macedonibus.
Medio Aevo Chora in monte saxoso, ubi a mari non videtur, aedificata est, ut crebras piratarum praedationes evitaret. Anno 1207 Constantinopoli quarta expeditione sacra expugnata ad familiam nobilem Venetam Ghisi transiit, anno 1269 ab imperatore Michaele VIII Palaeologo recuperata est. Dux Naxius Nicolaus Carcerio Scyrum profugus anno 1354 castrum super Choram exstruxit. Post Constantinopolim amissam (1453) Venetiani iterum insulae potiti sunt, donec Chair ad-Din Barbarossa Scyrum occupavit et Imperio Ottomanico adiunxit, cuius pars fuit annis 1537-1829. Graeci insulae incolae anno 1645 Corcyram translati sunt, coloni e Thracia oriundi Scyro sedes collocaverunt.[7]
Marmor Scyreticum
[recensere | fontem recensere]Scyros iam antiquitate ob varia marmoris genera nota erat. Marmor a Romanis maxime adhibitum (hodie Breccia di Settebasi vocatum)[8] est coloris albi numerosis maculis roseis vel flavis obsitum; aliud genus saepe adhibitum (Breccia a samesanto) venis purpureis vel griseis perducitur.
Aedifica nota marmore Scyretico exstructa sunt bibliotheca Hadriana Athenis et basilica Sancti Demetrii Thessalonicae. Sed etiam aevo novo ad domus sumptuosas aedificandas adhibitum est: Exempla sunt Aedificium Woolworth[9] Novi Eboraci, Palacio San Miguel Bonaëropoli, Looshaus Vindobonae et multae argentariae Londinii sitae.
Varia
[recensere | fontem recensere]- Poeta Anglicus Rupertus Brooke (1887- 1915), qui miles Callipolim iturus erat, in itinere die 23 Aprilis 1915 in valetudinaria nave Francica sepseos causa mortuus est. Sepulcrum eius medio in oliveto adhuc colitur. Anno 1931 poetae loco Chorae imminente etiam momunentum positum est, statua aenea a Michalis Tombras facta.
- Carnelevarium Scyro modo singulari celebratur: Figurae formidulosae pellibus caprinis tectae, quae personas oris distortae ferunt - sic dicti „Iéri“ - clamore ac tumultu per vicos comissantur. Plurima tintinnabula caprina, quibus cinctae sunt, saltando ac saliendo rhythmice sonare faciunt.
- Scyro est aeroportus militaris, quo etiam aeroplana civilia utuntur.
- Praeterea in insula minimi mundi equi ("Scyros-Pony", Graece: αλογάκι της Σκύρου) vivunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae I,17,6 et Plutarchus, Theseus 35-36
- ↑ Apollodorus III,13,8; Ovidius, Met. XIII,162 ss.; Hyginus, fab. 96
- ↑ Ilias IX.667-668
- ↑ Graeciae descriptio I.22.6
- ↑ Versus 239. Sic iam in Iliade XIX, 326-333.
- ↑ Thucydides I.98
- ↑ Vox "Skyros", in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland, Lexikon der historischen Stätten, Monaci 1989.
- ↑ Hoc modo vocatur, quia plurima fragmenta huius marmoris in reliquiis villae Romanae reperta sunt, quae ab archaeologis "dei Settebasi" appellatur, vide: Breccia di Sciro o di Settebasi
- ↑ White, Norval & Willensky, Elliot (2000). AIA Guide to New York City (4. ed.). Novi Eboraci: Three Rivers Press. ISBN 0812931076, p.67
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Scyrum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 38°52′21″N 24°31′30″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • 541108 Pleiades • Skýros Store norske Lexikon |
- Insulae descriptio copiosa (Theodisce)