Philae
Philae | |||||
---|---|---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | |||||
Hieroglyphica |
| ||||
Translitteratio | Pɜ-ỉw-Rq | ||||
Translatio | Insula Laq |
Philae (Coptice Ⲡⲓⲗⲁⲕ Pilak et Ⲡⲓⲗⲁⲕϩ Pilakh, ab Aegyptio Hieroglyphico Pɜ-ỉw-Rq, Demotico Pɜ-ỉ-lq "Insula Laq";[1] Arabice بلاق Bilāq, فيلة Fīlah, et hodie أنس الوجود ˀĀnas al-Waġūd), fuit insula Aegypti superioris in regione Nubiae, hodie sub aquas Lacus Nasserani apud Molem Syeniticam deperdita. Ibi templa et obelisci olim steterunt, quorum nonnulli in alias civitates amoti sunt, alii in terram altiorem iuxta ripas lacús.
Historica
[recensere | fontem recensere]Praecipuum templum illius insulae Isidi deae dicatum anno 535 demum Iustiniani iussu clausum et in ecclesiam Christianam transformatum est. Hucusque enim Nubiae incolis vicinae deam suam venerari ibi licebat. Templum a pharaone Nectanebo inchoatum et a Romanis perfectum bene servatum hodie in aliam insulam adhuc emergentem translatum est postquam insula submersa est. Francogallicus scriptor Christianus Jacq, postquam thesem doctoralem de religione Aegyptia antiqua sustinuit, in mythistoria Pour l'amour de Philae[2] inscripta concertationem inter ultimos Superiores sectatorum deae (Isis et Sabni nomine) et episcopum Theodorum describit donec manus fanaticorum superstites paganos saeviter trucidavit.
Iam ab anno 1894 cursus Nili prima mole ad Syenen interceptus quodam tempore anni insulam inundare coepit et iam tum viator Francogallicus Petrus Loti mortem Philarum deplorabat[3] et Anglorum avaritiam vituperabat culturam lini xylini foventium et monumenta antiqua despicientium.
Nexus interni
- Obeliscus Philensis (OGI 137)
- OGIS 98 (inscriptio regis Ptolemaei V)
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. Bernand, Les inscriptions grecques [et latines] de Philae. 2 voll. Lutetiae, 1969
- G. Haeny, "A short architectural history of Philae" in Bulletin de l'Institut Français d'Archéologie Orientale vol. 85 (1985) pp. 197-233, tab. xxxv-xxxvii
- H. Junker, Der große Pylon des Tempels der Isis in Philä. Vindobonae, 1958
- W. M. Müller, Egyptological Researches III: the bilingual decrees of Philae. Vasingtoniae, 1920