Meritocratia
Meritocratia[1][2] (vox ficta usu vocabuli Latini meriti | elementi Graeci terminalis -κρατία, 'potestatem' significantis, quamquam puriore Latinitate meriticratia dici potius debuit[3]) est notio systematis socialis ac politici, quo munera concredantur atque honores deferantur secundum rationes ad merita, quae demonstrari possint, ad peritias, ad indoles hominum pertinentes. Meritocratiae fautores hoc systema utile esse affirmant ad efficacitatem operum ac nisuum humanorum provehendam et ad aequitatem in hominum societate fovendam, cum, meritocratia vigente, non natales, non opes, non amicitiae, non consanguinitates vel adfinitates in muneribus singulis hominibus committendis respiciantur, sed potius virtutes atque ingenia.
Meritocratiae notio, hoc fere verbo diversis linguis aptato expressa (incipiendo a meritocracy vocabulo Anglico primum anno 1958, quod nobis constet, edito), altera dimidia saeculi vicesimi parte orta ac diffusa est; consilia tamen talia, quae hodie meritocratica appellare possimus, variis temporibus variisque in orbis terrarum partibus antea capta erant.
Contra meritocratiam, critica a Michael Sandel, philosophus Americanus, est in qua meritocratia "tyrannia" sit, inaequitatem reditum aggravandi.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lexicon recentioris Latinitatis Blasii Amata
- ↑ Valtherus Hoeres (2002), "De otio in meritocratia," Vox Latina 38 (150): 595–597.
- ↑ Vide disputationem.
- ↑ Sandel, Michael The Tryanny of Merit: What's Become of the Common Good? Farrar, Straus and Giroux 2020 ISBN 9780374289980