Jump to content

Mangus

E Vicipaedia

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Anacardiaceae 
Subfamilia : Anacardioideae 
Genus : Mangifera 
L.
Species : Mangifera indica 
   
Synonyma
Phanrangia poilanei Tardieu

Mangus[1] est drupa a multis arborum tropicarum speciebus genita, quae ad Mangiferam pertinent, genus plantarum florentium, plerumque fructuum edulium causa cultum. Ferae plurimarum harum specierum in natura inveniuntur plantae. Genus ad familiam Anacardiacearum ordinis Sapindalium pertinet. Indigena in Asia Meridiana est,[2][3] in regione ex qua Mangifera indica ("mangus Indicus" et "mangus vulgatus" appellata) per totum orbem terrarum introducta est, ut unus e fructibus latissime in zonis tropicis cultis sit. Aliae generis Mangiferae (e.g., Mangiferae foetidae) species in minoribus regionibus coluntur.

Fructus.

Sunt per orbem terrarum aliquot centum mangorum cultivarietates, quarum proprietates fructus nituntur magnitudine, forma, dulcitudine, colore cutis, et colore carnis, qui flavus pallidus, aureus, vel aurantius esse potest.[2] Mangus est fructus nationalis Indiae et arbor nationalis Bangladesae.[4]

Nomen manga est vocabulum Lusitanum, quod ex mangga vocabulo Malaico, vicissim ex mankay vocabulo Dravidiano (plerumque Tamulico) ortum est, ubi man arborem mangiferam et kay fructum significat.[5] Nomen mangus in commercio condimentorum cum India Meridiana saeculis quinto decimo et sexto decimo ortum est.[5]

  1. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici mango (fruto) apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 655. ISBN 9789509771345 [PDF] et Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  2. 2.0 2.1 Morton, Julia Frances (1987). Mango. In: Fruits of Warm Climates. NewCROP, New Crop Resource Online Program, Center for New Crops & Plant Products, Purdue University. pp. 221–39. ISBN 978-0-9610184-1-2 .
  3. Kostermans, A. J. H. G.; Bompard, J. M. (1993). [(Textus apud Google Books) The Mangoes: Their Botany, Nomenclature, Horticulture and Utilization]. Academic Press. ISBN 978-0-12-421920-5 .
  4. "Mango tree, national tree". 15 Novembris 2010 .
  5. 5.0 5.1 "Mango". Online Etymology Dictionary, Douglas Harper. 2018 .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Mangus Carabao, fructus nationalis Philippinarum, sicut alii mangi Asiae Meridiorientalis, est polyembryonisticus et sunt clari flavi maturi, mangorum Indiae subtropicae dissimiles, quae monoembryonisticae et rubri maturi sunt.
Mangi Alphonso ex Alphonso de Albuquerque appellantur, gubernatore Indiae Portugallicae, qui fructum in Goam introduxit.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad mangum spectant.
Vide "mangim" apud Vicispecies.