Communitas Flandrica
Civitas: Belgica
Locus: 50°50′48″N 4°21′9″E
Nomen officiale: Vlaamse Gemeenschap
Situs interretialis
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Communitas Flandrica[1], Batave Vlaamse gemeenschap, est communitas (id est civitas foederata) batavophona civitatis foederalis Belgicae cum auctoritate in Regione Flandrica et quod attinet instituta resque manifeste batavophoni in Regione Bruxellana Capitali.
Caput Communitatis Flandricae Bruxellae sunt, ubi parlamentum suum et rectio sua sunt, qui? auctoritas non modo communitati sed (sine suffragio Bruxellensium) etiam in rebus Regionis Flandricae habent.
Quia parlamentum rectioque et res communitarias et res regionales regulant, administratio etiam Vlaamse overheid appellatur (id est Auctoritas Flandrica), sed rite Communitas Flandrica remanet cuius instituta etiam res regionales regulant.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]
| ||||||