Jump to content

abeat

E Victionario

Discretiva

abeat dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]
Proprietates grammaticales
[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
abeat tertia singularis praesens activa coniunctivus abeō (abīre)
Appellatio pronuntiatusque
[+/-]
API: /ˈa.be.at/(classice)
Syllabificatio phonetica: ab·e·at — morphologica: ab-eat

Loci

[+/-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
Marcus Terentius Varro
-116…-27
Titus Livius
-58…+17
Lucius Annaeus Seneca
-3…+65
C. Plinius Secundus
23-79
Marcus Valerius Martialis
40-103
Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class.class.class.class. II II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (70 a.C.n. / 684 a.u.)

  • Pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! De suis bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? Nihil, opinor. At ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse quisquam. —In C. Verrem actio secunda Ciceronis [1][2]

class.  (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)

  • Si enim a fundo longius absunt oppida aut vici, fabros parant, quos habeant in villa, sic ceteros necessarios artifices, ne de fundo familia ab opere discedat ac profestis diebus ambulet feriata potius, quam opere faciendo agrum fructuosiorem reddat. Itaque ideo Sasernae liber praecipit, nequis de fundo exeat praeter vilicum et promum et unum, quem vilicus legat; siquis contra exierit, ne impune abeat; si abierit, ut in vilicum animadvertatur. —De agricultura Varronis [3][2]

class.

  • Postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractavit certamen, multis verbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: urgere atque instare eum, non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cotidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. —Ab urbe condita Titi Livii [4][2]

class.  (40 p.C.n.)

  • A felicissimo incipiam. L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix. Sed istud inter res nondum iudicatas abeat, qualis Sulla fuerit — etiam inimici fatebuntur bene illum arma sumpsisse, bene posuisse: hoc de quo agitur constabit, non esse maximum malum quod etiam ad felicissimos pervenit. —De Consolatione ad Marciam Senecae [5]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens, eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol; item in plenilunio aestivo procul abeat adversa soli, hieme autem ad nos per aestivum circulum accedat. ergo per se roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore cadentes pruinas congelat. —Naturalis historia Plinii [6]

saec. I.  (ca. 85-102 p.C.n.)

  • Quare tam multis a te, Laetine, diebus
Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
Dormit et in pluma purpureoque toro.
Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
Ad Damam potius vis tua febris eat? —Epigrammata M. Valerii Martialis [7]

Latinitas humanistica

saec. XIV.  (1354/66 p.C.n.)

  • Vestrarum expectationum sors communis; tu tibi nunc aliam fingis et fors veniet quem expectas, qui cum venerit fortassis ut abeat et sperare incipies et optare. —De remediis utriusque fortune Petrarcae [8][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - In C. Verrem actio secunda. (The Latin Library): Liber primus. 44 [114] — abeat
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Vicicitatio: abeat.
  3. 3.0 3.1 Marcus Terentius Varro - De re rustica / de agricultura. (Loeb Classical Library, Londinio MCMXXXIV). Latin Library: Liber primus, XVI. — abeat
  4. 4.0 4.1 Titus Livius - Ab urbe condita - libri CXLII. (Universitas Turicensis): Liber XVII, caput 12 — abeat
  5. Lucius Annaeus Seneca - De consolatione ad Marciam. (The Latin Library):  12, versus 6 — abeat
  6. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber sextus decimus, cap. 23, [60] — abeat
  7. Marcus Valerius Martialis - Epigrammata. (Bibliotheca Augustana): Liber duodecimus. XVII, versus 2 — abeat
  8. 8.0 8.1 Franciscus Petrarca (Italice: Francesco Petrarca) - De remediis utriusque fortune. (Universitas Turicensis): Liber I. 114: [De expectatione filii, vel amici, vel villici, vel uxoris] — abeat