Jump to content

Ad virginem devotam

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad virginem devotam
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


AucInc.AdViDe 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Ad virginem devotam

365 CAPUT PRIMUM.--

(Psal. XLIV, 11, 12.) Audi, filia, et vide: inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit Rex speciem tuam; quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Ipsius te devovisti esse sponsam, devota Deo diceris. Quid tibi cum hominibus saecularibus, aut quem tractatum habes cum illis? Quid vis scire cum ipsis? Perditionem, quam ipsi sequuntur? Si castitatem quaeris, hanc illi non habent: si fidem quaeris, quis est fidelis in illis, quem tu comitaberis? si autem Christum quaeris, non manet in illis. Nescio quid quaeras, quales amicitias vel quales fabulas habeas cum illis. Devovisti animam tuam ad destruenda omnia, quae sunt hujus saeculi: quomodo autem quaeris saeculum, cui renuntiasti? Reverti vis ad vomitum tuum sicut canis, aut velut sus lota iterum in volutationem, sicut scriptum est (I Petr. II, 22), dicente Apostolo: Si quae destruxi, iterum reaedificabo, praevaricatorem legis me constituo (Galat. II, 18). Iterum ipse repetit dicens: Quidquid in saeculo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum (I Joan. II, 17); quod non est de Deo, sed de hoc mundo est. Item alibi dicit: Si quis voluerit amicus esse hujus mundi, inimicus Dei constituetur (Jacob IV, 4). Quid dicis, devota Deo? quid vis hominibus placere? quid desideras, vel quid quaeris? Si Deum quaeris, tecum est: si autem hominem quaeris, non hoc devovisti. Quid sunt homines? Homines hujus saeculi: Et saeculum transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit quae scripta sunt, manet in aeternum (I Joan. II, 18). Quid desideras, nescio. Si aurum, argentum, si vitam, si vestem splendidam; hoc tibi non placuit cum Deo, hoc Deus non admiratur, sed cor contritum et humiliatum (Psal. L, 19). Quid quaeris homines saeculi, quos sanctus apostolus judicat Paulus, dicens: Quorum Deus venter est, et gloria in pudendis ipsorum, qui terrena sapiunt: nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 19, 20)? Si ergo conversationem in coelo habemus, quae sursum sunt quaerere debemus, ubi Christus est, non quae super terram (Coloss. III, 1). Rogo, soror, qui sunt isti homines hujus saeculi? Fratres tuos spiritales homines non sequeris, et sequeris carnales: qui si non saturentur, murmurabunt. Misisti margaritas tuas ante porcos, qui conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant te. Non audisti: Vitate canes, vitate malos operarios (Phil. III, 2)? Qui sunt isti? Homines hujus saeculi, qui non sequuntur vestigia Christi. Rogo te, quid tibi demonstrant; dic mihi. Castitatem, quam non habent? Quid? fidem, quam non inveniunt? doctrinam quam non sequuntur, nisi diabolicam sapientiam hujus saeculi? jejunium, quod odiunt? abstinentiam, quam judicant? humilitatem, quam opprimunt? sobrietatem, quam negligunt? sinceram mentem; quam non habent, nisi duplicem? verecundiam, quam projiciunt a se? Nescio autem quid vis studere cum ipsis. 366

CAPUT II.-- Sed quid dicis? Ego autem converto eos ad me. Si autem ad te conversi fuerint, non tibi expedit. Quid quaerit lupus cum agno? vel quid quaerit canis, nisi panem? Quare autem rugit leo (Esai. XXXI, 4), nisi pro praeda? Tu te ipsam castam custodi, si potes. Quid vis docere, quod tu ipsa non facis? sicut dicit Apostolus: Nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1). Si autem ab ipsis doctrinam accipias, docebunt te, quod faciunt, vel quod sequuntur, concupiscentiam, fornicationem, libidinem, avaritiam, fraudem, immunditiam, impudicitiam, luxuriam, ebrietatem, improbitatem, turpiloquium, stultitiam, maleficia, homicidia, iram, rixam, et omnem malitiam. Quid dicis, misera, vel quid excusas? Devovisti animam tuam, ut ab ipsis hominibus recederes: nunc autem quid quaeris? Rogo, non confundaris, quando de te illi sibi fabulas faciunt, dicentes: Ecce devota Deo, quae nos sequitur; dereliquit enim viam suam, et per terminos agri sui erravit, viam habitationis suae non invenit. Venite, praeoccupemus eam, et ducemus in viam nostram. Cecidisti, misera, in via lata et spatiosa, quae ducit ad mortem. Videtur tibi esse bona, quae mala est: sequeris eos amens, et nescis quoniam recta in foveam cadis. Memor non es arctam et angustam esse viam, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13, 14)? Laboriosa tibi videtur esse, quae bona est: oblita es dictum fuisse: Quia per multas tribulationes nos oportet in regnum coelorum introire (Act. XIV, 21)? Nunc autem voluntati tuae vis studere. Non legisti Salomonem dicentem: Bonis bona creata sunt ab initio, similiter impiis et peccatoribus bona et mala (Eccl. XXXIX, 30)? Item ipso dicente: Initium vitae hominis spiritaliter arguetur (Ibid., 31). Spiritalis omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II, 15). Ubi es, Deo devota? Spiritalis quidem de aliis judicans, tu ipsa judicaris. Quid quaeris cum illis? Quae pars fideli cum infideli (II Cor. VI, 15)? vel quae pars sancti hominis ad carnem? Virgo potes esse corpore, sed non mente corrupta. Oculi autem tui obcaecati sunt nimio ardore libidinis, in quibus trabs subjacet: aures tuae plenae sunt omni spurcitia virili: pedes vero tui veloces sunt, et non sunt pigri ad januam foris. Ubi sanctitas? ubi verecundia? ubi sobrietas? ubi gravitas? ubi castitas? ubi modestia? ubi fides? ubi continentia? ubi pura mens? Ubi sunt illa omnia, pro quibus fidem tuam opposueras, quam perdidisti? Melius enim fuerat te non vovisse et facere, quam vovere, et non facere (Eccl. V, 4). Non potes duobus dominis servire, aut Deo, aut mammonae, sicut scriptum est (Matth. VI, 24). Cum perverso subverteris (Psal. XVII, 27). Non potest committi pannum vetus cum novo; tollit enim fortitudinem ejus, et pejor scissura fit (Matth. IX, 16). Volatilia ad sibi similia conveniunt; et veritas ad eos, qui operantur eam, revertetur. Absit ut tu mihi soror esse dicaris, quae cum talibus conversaris. Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos: aut facite arborem malam, et fructus ejus malos. Unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscitur (Matth., XII, 33). Quicumque autem 367 qualis fuerit, cum tali se jungit (Eccl. XIII, 20). Columba dimissa de manu hominis, statim reversa est ad eum in arcam: nam corvus dimissus carnem secutus est (Gen. VIII, 7); quem tu quoque vis sequi; ut non revertaris ad januam Christi. Est tibi conversatio cum bestiis agri et cum volatilibus coeli: sicut et corvus, non memoraris Dominum, qui te de diluvio liberavit: non quaeris cubile tuum umbrosum et bonum, ubi requiem temporalem habuisti. Non tibi ante oculos est tempestas, atque oblita es charitatem Christi, et tenes charitatem hominum hujus saeculi, qui non habent charitatem in se, nisi diabolicam: illi autem aliam carnem sequuntur, et non desinunt quoadusque moriantur. Recede, misera, de illis hominibus; ne carnes tuas electas comedant, talos tuos evertant, et relinquaris nuda, et spoliata, sicut in cucumerario. Modo autem quid facies, quia nuda es et spoliata? Ibis ad vicinos tuos, quos ante oderas, petens ab ipsis operimentum pudoris: illi autem dare nolunt, dicentes: Ubi est vestimentum tuum splendidum, quod ante portare solebas? Quid dicis, et quid respondes ei, quam frigus obligavit? Gratulantur autem in malis tuis, quae tibi venerunt. Tunc te planges dicendo: Heu mihi miserae, cui talia venerunt! Quid mihi profuit illa captivitas, quae me captivavit miseram et infelicem? Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in extremo maris; etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seq.). Tunc dices: Vadam et revertar ad virum meum primarium; quia melius mihi erat tunc magis, quam modo (Osee II, 7 et seq.): qui mihi dabat vestimenta mea, et oleum meum in tempore suo. Modo autem quid facio? Tunc reverteris in domum tuam cum fletu, unde exieras gaudens. Sedebis in angulo domus tuae lugens et contristata, plorans die ac nocte, quaerens qui simul tecum contristetur, et non erit: et consolantes te, et non invenies. Et dabunt tibi eleemosynam, quos ante oderas: et movebunt capita sua super te, dicentes: Ecce quae erat devota Deo, modo facta est ut stercora in via, et sicut civitas, quae expugnatur. Ubi est castitas illius? Ubi sunt omnia illa, quae eam sequebantur? Dereliquerunt enim illam; quia castitas erat dux eorum: perdidit castitatem, et fugerunt omnia illa. Modo autem quid facies, misera? Ubi sunt illi, quos insequebaris? Redimant te si possunt. Quam potes dare commutationem pro anima tua, quam fraudasti per inobedientiam tuam; ut non audires fratres tuos, vel sorores, quae tibi demonstrabant, ne te jungeres cum hominibus saecularibus? Nunc autem quid faciemus tibi, vel quid dicemus, quos audire noluisti; nisi ut nos ipsos plangamus super te, dicentes: Parce, Domine, parce? Qui forte fletum nostrum et gemitum exaudire dignetur, ut det tibi animum convertendi ad ipsum denuo; ut rememores peccata tua, dicendo: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant, ego autem fame pereo? Surgam itaque, et vadam ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum, et coram te; jam non sum digna vocari filia tua, suscipe me sicut unam ex ancillis tuis, ut vivam (Luc. XV, 17 et seq.). Quid si forte pro te occiderit vitulum 368 illum saginatum? Zelans enim te zelor; desponsavi enim te uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo enim ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic tui sensus corrumpantur, et excidant a charitate, quae est in Christo Jesu (I Cor. XI, 2 et seq.).

CAPUT III.-- Vide ergo et cave de istis hominibus, ut mihi soror et domina nomineris. Intra in cubiculum, clauso ostio ora Patrem tuum (Matth. VI, 6); ut det tibi mentem bonam, et intellectum, ut scias quos debeas sequi, et quos vitare; quia multi sunt, qui fingunt se esse, quod non sunt, sed mentiuntur: et nescis quoniam de anima tua agitur; ne ducant te captivam, sicut bovem qui ad occisionem ducitur: aut velut canem, ut alligetur. Ne festines sicut avis in laqueum. Audi me, remove pedem tuum de illis, sede sedula in domo tua, operare manibus tuis quod bonum est; ut habeas unde communicare possis necessitatem sustinentibus. Ora sine intermissione, nec facilis videaris in plateis. Certa bonum certamen, curre velocius; ut comprehendas, in quo comprehensa es a Christo (Philip. III, 12). Audiant te homines, et laetentur de bono animo; et de mente qua vivis. Da eleemosynam, et ecce omnia munda erunt tibi (Luc. XI, 41). Non te pigeat visitare infirmos; ex his enim in dilectione firmaberis. Non jurabis omnino, neque per verum, neque per mendacium: sed sit sermo tuus: Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 34 et seq.). Irascere, et noli peccare, ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem (Psal. CXL, 4). Humilia te, filia, ante Dominum; quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Pet. V, 5). Accede ad Dominum, ut illuminet te, et non erubesces in conspectu illius (Psal. XXXIII, 6). Recede de voluptate saeculi, et indue te constantia virtutis. Depone vestimenta hujus saeculi, et indue te tunica perpetuitatis. Derelinque cibos istius saeculi, et accipe tibi sancta sanctorum. Memorare Sidrach, Misach, Abdenago, et Daniel recusasse carnes et vinum gentilium, et accepisse sibi olera et legumina (Dan. I, 8 et seq.). Memento Machabaeam propter carnes porcinas passam fuisse, et filios ipsius assatos vel frixos in oleo (II Mach. VII, 1 et seq.). Ambula, filia, in habitu sancto, cum verecundia, et sobrietate, et gravitate. Depone mendacium, loquere veritatem cum proximo tuo. Ora, filia, sine intermissione; jejuna frequenter, et da eleemosynam; quoniam eleemosyna a morte liberat, et non patitur ire in tenebras (Tob. IV, 11). Munus bonum est eleemosyna, quae purgat omnem sordem et squalorem. Beata eris, si haec omnia cum legeris, facias. Zelare quod bonum est, ut quod malum est obliviscaris. Benedicat te Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, benedictione qua patres nostros benedicere dignatus est, Abraham, Isaac, et Jacob. Ora pro me, filia; quia et ego sollicitus sum de te, sicut scriptum est: Orate pro invicem (Jacob V, 16). Item, frater fratrem adjuvans exaltabitur (Prov. XVIII, 19). Exaltet te Dominus in sanctitatem et dilectionem, sicut scriptum est: Qui diligit fratrem suum, Legem implevit (Rom. XIII, 8). Impleat Dominus omnes petitiones tuas (Psal. XIX, 7). Praestet hoc tibi Deus Pater per Jesum Christum Filium suum, Dominum et Deum, regem, judicem, salvatorem, redemptoremque nostrum, qui est benedictus cum Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum, amen.