Jump to content

Bibunt

E Vicititatione

bibuntbibere

Verba allata

[recencere]
  • augescunt corpora dulcibus atque pinguibus et potu, minuuntur siccis et aridis fridigisque ac siti. quaedam animalia et pecudes quoque in Africa quarto die bibunt. —Naturalis historia Plinii [1]
  • bibunt autem vaccinum, quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. —Naturalis historia Plinii [2]
  • Bibunt aves suctu, ex ⟨i⟩is, quibus longa colla, intermittentes et capite resupinato velut infundentes sibi; porphyrio solus morsu bibit. —Naturalis historia Plinii [3]
  • Chamaecissos spicata est tritici modo, ramulis quinis fere, foliosa – cum floret, existimari potest alba viola –, radice tenui. bibunt ischiadici folia III obolis in vini cyathis II septe⟨nis⟩ diebus, admodum amara potione. —Naturalis historia Plinii [4]
  • circumit arcem Sus⟨o⟩rum ac Dianae templum augustissimum illis gentibus, et ipse in magna caerimonia, siquidem reges non ex alio bibunt et ob id in longinqua portant. —Naturalis historia Plinii [5]
  • ex his radicibus si maiorem edant viri, mares generari dicunt, si minorem feminae, alterum sexum. in Thessalia molliorem in lacte caprino viri bibunt ad stimulandos coitus, duriorem vero ad inhibendos. —Naturalis historia Plinii [6]
  • halicacabi radicem bibunt qui vaticinari gallantesqu⟨e⟩ vere ad confirmandas superstitiones aspici se volunt. remedio est – id enim libentius rettulerim – aqua copiosa mulsa calida potu. —Naturalis historia Plinii [7]
  • hyoscyami semen et bibunt obolo, tantundem meconii adicientes vinumque, ad epiphoras inhibendas. —Naturalis historia Plinii [8]
  • in Africa maior pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti mures Libyci, si bibere, moriuntur. —Naturalis historia Plinii [9]
  • inlinunt et lichenas suco bibuntque eum, ut purget vomitione et alvo soluta, alias stomacho inutilem. —Naturalis historia Plinii [10]
  • nam tunica lati clavi in modum gausapae texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem bibunt. —Naturalis historia Plinii [11]
  • Nucis abellanae capitis dolorem faciunt et inflationem stomachi, corpori et pinguitudini⟨s⟩ conferunt plus quam sit verisimile. se⟨t⟩ tostae et destillationi medentur, tussique veteri tritae in aqua mulsa potae; quidam adiciunt grana piperis, alii e passo bibunt. —Naturalis historia Plinii [12]
  • palmas excelsiores fronte prosternunt atque ita iacentium absumunt fructum. mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haut inproprie appellata manu. —Naturalis historia Plinii [13]
  • Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super volnus imponunt: quidam super prunam eo imposito volnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super volnus deligant. —De Medicina Celsi [14]
  • Siliquae recentes, stomacho inutiles, alvum solvunt. eaedem siccatae sistunt stomachoque utiliores fiunt, urinam cient. Syriacas in dolore stomachi ternas in aquae sextariis decoquunt quidam ad dimidium eumque sucum bibunt. —Naturalis historia Plinii [15]
  • vetant hoc aliubi venti, ut in Africa et Narbonensis provinciae partibus, ubi excrescere ultra suos pollices prohibitae semperque pastinatis similes herbarum modo vagantur per arva ac sucum terrae passim uvis bibunt, quae ob id magnitudinem infantium puerorum in interiore parte Africae exsuperant. —Naturalis historia Plinii [16]

Vide etiam

[recencere]

Fontes

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber undecimus, cap. 118, [283] — bibunt
  2. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber 25, cap. 53, [94] — bibunt
  3. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber decimus, cap. 63, [129] — bibunt
  4. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber 24, cap. 84, [135] — bibunt
  5. 5.0 5.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber sextus, cap. 31, [135] — bibunt
  6. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber 27, cap. 42, [65] — bibunt
  7. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber 21, cap. 105, [182] — bibunt
  8. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber 25, cap. 91, [142] — bibunt
  9. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber decimus, cap. 94, [201] — bibunt
  10. 10.0 10.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber 26, cap. 39, [64] — bibuntque
  11. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber octavus, cap. 73, [193] — bibunt
  12. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber 23, cap. 78, [150] — bibunt
  13. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber octavus, cap. 10, [29] — bibunt
  14. 14.0 14.1 Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber quintus, 27. p. [5a] — bibunt
  15. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber 23, cap. 79, [151] — bibunt
  16. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber quartus decimus, cap. 3, [14] — bibunt