Voipel
Voipel (in lingua Komiensi Войпель) est deus Komiensis, de quo multa discrepantia narrantur. In fontibus scriptis semel memoratur; nam Simon metropolita Moscuensis in epistola ad Permiam Maiorem anno 1501 scripta Voipeli idolo orare et inferias facere interdicit.
Gentilicii mores testantur Voipelem Jenis filium et Iomae maleficae fratrem esse. Voipel de morbis et armis inimicorum avertendis vocatur. Voi pel nomen, in lingua Komiensi auris noctis, de auditu eius acerrimo dicitur; sed etymologia non satis firma est.
Voipel etiam deus ventorum et praecipue Boreae est; silentium amat et venatores in silva a strepitu nimio abstinere debent, ne procella nivosa a Voipele missa eos obruat. Cum segetes spicas concipiunt, feminae vestes tacite colluere debent, liberi autem fustulis puerilibus stridere prohibenrur, ne Boreas fruges gelu perdat. Fortasse et nomen dei de voi töl, ventus septentrionalis, derivatum est,
Sedes Voipelis Telposiz, Ventorum Nidi Mons, putatur, de cuius cacumine saepe venti frigidi et pluviosi fiant; si mortalis in Telposiz ascendere temptaverit, a Schua (qui est Voipelis nomen?) gelu occidetur.
Quamvis multa de Voipele ut de deo masculo narrantur, interdum dicitur idolum eius quattuor facies muliebribus habuisse; nomina Telpoziz montis Neneticum et Mansiense Idolum Femina (Nė Chėchė) et Mons Idoli Feminae (Nė Pupyg Nër ) sunt.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Петрухин В.Я. Мифы финно-угров. М.:Астрель: АСТ:Транзиткнига, 2005. C.198−201. ISBN 5-17-019005-0 ISBN 5-271-06472-7 ISBN 5-9578-1667-1 (Russice)
- Mythologia Komiensis. Voipel. (Russice)