Jump to content

Vis debilis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Relatio inter massam et onus electricum quarcorum. Quarca in figura sunt u (sursum), d (deorsum), s (mirum), c (lepor), b (fundus), t (apex). Interactio debilis potest unum quarcum in aliud mutare.

Vis debilis vel interactio debilis[1][2] quaedam vis appellari potest qua fermiones inter se commutantur. Bosones W et Z talem vim mediant. Cum hi mediatores massa quieta(en) non careant, campus virium debilium constrictior est quam virium electromagneticarum, cuius mediator, photon, massa quieta omnino caret. Vis debilis inter particulas subatomicas est causa radioactivitatis materiei. Vis debilis et fissioni nucleari et fusioni nucleari interest.

Vis debilis, una cum vi gravitatis, vi forti, et vi electromagnetica, inter naturae quattuor interactiones fundamentales(en)[2] numeratur. Haec vis appellatur debilis quia sub condicionibus ordinariis debilior quam vis fortis et vis electromagnetica patescit; sub autem regimine altae energiae omnes hae vires eandem magnitudinem ostendunt.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • R. Oerter (2006). The Theory of Almost Everything: The Standard Model, the Unsung Triumph of Modern Physics. Plume. ISBN 9780132366786 .
  • B. A. Schumm (2004). Deep Down Things: The Breathtaking Beauty of Particle Physics. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-7971-X