Jump to content

Versus politicus

E Vicipaedia

Versus politicus (Graece πολιτικὸς στίχος) est versus saepe usitatus in carminibus Graecis inde a decimo saeculo. Qui est versus pentedecasyllabus (hoc est quindecim syllabarum), cuius regulae metricae pendent non iam a quantitate syllabarum, ut apud antiquos poetas Graecos, sed ab earum accentu. Nomen ab adiectivo πολιτικός, in lingua Graeca Byzantina significante 'civilis' vel 'urbanus' vel etiam 'communis', derivatum est.

Hic versus, a poetis Byzantinis creatus, circa annum 1000 successit versui dodecasyllabo (hoc est versus duodecim syllabarum) ad carmina epica et narrativa componenda. Qui dodecasyllabus evolverat e trimetro iambico per antiquitatem posteriorem, cum accentus maioris momenti quam quantitas syllabarum factus esset. Deinde versu politico usi sunt in multis variisque in generibus (carmina ad religionem laudandam vel ad lectorem aedificandum, vel etiam ad ecphrases). Cum saepe in distichis hoc versu uterentur?, etiam ad brevissima carmina, ut sunt epigrammata, componenda valuit.

Quae semper in hoc versu inveniuntur sunt:

  • numerus quindecim syllabarum (nam versus isosyllabus est);
  • caesura post syllabam octavam ;
  • paenultima syllaba semper cum accentu, tredecima quindecimaque numquam.

Alioquin, haec duae formae versus usitatae:

⏑ – × × × – ⏑ ⏑ | ⏑ – ⏑ – ⏑ – ⏑
(Και τώρ(α) ομπρός την είδαμε· | ογλήγορα σαλεύει)

– ⏑ × × × ⏑ ⏑ – | – ⏑ ⏑ – ⏑ – ⏑
(Σήμερα άλλος ουρανός, | σήμερα άλλη μέρα)

(Hoc in schemate, – est pro syllaba quae accentum vult; ⏑ pro syllaba quae semper accentu caret; × est pro syllaba ancipite.)

Inter opera politicis scripta versibus quae et antiquissima et maximi momenti sint, opus est nominare:

  • Διγενής Ακρίτας;
  • Χιλιάδες Ioannis Tzetzes (cuius verus titulus est Βιβλίον ἱστορικὸν τὸ διὰ στίχων πολιτικῶν, Liber historiarum versibus politicis scriptarum);
  • mythistoriae versificatae (inde a duodecimo saeculo).

Hic versus etiam legitur apud recentiores; sic Ερωτόκριτος Vicentii Cornari et carmen Ελεύθεροι Πολιορκημένοι (Homines liberi obsessi) nuncupatum Dionysii Solomi.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Beck, H. G. 1971. Geschichte der byzantinischen Volksliteratur. Monaci.