Uranius Antoninus
Appearance
Lucius Iulius Aurelius Sulpicius Severus Uranius Antoninus fuit imperator contrarius anni 253/254 in Syria.
Uranius Antoninus unum ferme annum Valerianum ex urbe Syriaca Emesa ut imperator contrarius opposuit, cuius rei nil nisi quosdam nummos cum effigie eius testimonio habemus. Verisimiliter ille Uranius Antoninus quod iam a chronista Byzantino Ioannes Malalas affirmatum est – idem fuit ac quidam sacerdos Veneris Emesianus nominis Sampsigeranus, qui impetum regis Sassanidae Saporis I repellere valuit.