Jump to content

USS Monitor

E Vicipaedia
USS Monitor in navalibus, ab Anschario Parkes anno 1862 picta.

USS Monitor fuit prima Americana loricata navis, anno 1861 perfecta et die 30 Ianuarii 1862 deducta, quae maxime propter proelium contra CSS Virginiam apud Hamptonis vias nota est. Haec pugna, quae in Bello Civili Americano die 9 Martii 1862 facta est, fuit prima inter naves ferratas. Notandum est, autem, Monitor primam navem bellicam ferratam in mundo non fuisse, quod Francogalli iam anno 1859 navem La Gloire ferro armaverant.

Statua Iohannis Ericsson in Urbe Novum Eboracum, tenens exemplar Monitoris in manu.

Monitor fuit una e tribus navium ferratarum a Classe Americana mandata, post naves Galena et New Ironsides (Latine Novi Latiferrei).

Monitor, a Iohanne Ericsson, Sueciano machinatore, deformata, "Arca casei in rate" agnominata est.[1] Ea circum gravem turriculam rotundam circumagentem facta est, quae instructa erat duobus cannonibus? "Dahlgren" undecim unicarum.

Hi cannones, dum sua effusa praeparabantur, primum a scutis gravibus defendendi fuerunt, sed scuta tam difficilia erant conlocare, ut nautae proelium gerentes melius turrem ipsam ab hostibus circumegerunt. Quamquam inertia turris magna ipsam ab rotatione consistere in proelio vetavit, nautae cannones sclopetabant dum turris circumagebat. Quippe, accuratio sclopetorum decrevit. Quamobrem propiores naves in ordine Monitoris systema consistendi acceperunt.

Stega vix super aquis navigavt. Praeter domum capitanei, turrim cannonariam, turrim fumariam, et paucas alias res, navis sub aquis erat eo consilio, ut contra impetus cannonum defenderetur. Turris cannonaria a novem coriis unius unciae septa est, et omnes aliae forabiles regiones tectae sunt.

Alvus Monitoris instructus est apud "Continental Iron Works" in Brooklynene,? sectione Urbis Novi Eboraci unde navis die 30 Ianuarii 1862 deducta est. Machinationes, ambo vaporariae et nonvaporariae, apud "DeLamater Iron Works" Manhatae factae sunt .[2]

  1. "The Complete Idiot's Guide to the Civil War", ab Andrea Axelrod, anno 2003, ISBN 978-1-59257-132-1, 448 paginarum, editores: Alpha Libres Source
  2. Iacobus L. Nelson, Reign of Iron: The Story of the First Battling Ironclads, the Monitor and the Merrimack (HarperCollins, 2005).