Titus Flavius Clemens
Titus Flavius Clemens (natus ante annum 69, mortuus anno 95) senator Romanus et propinquus Flavianorum imperatorum fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Titus Flavius Clemens filius Titus Flavius Sabinus, consulis suffectio anno 69 et nepos Vespasiani imperatoris erat. Mater eius Arrecina fuit. Anno 69 bello civili Romae fuit, cum Vitelliani Flavianos in Capitolio oppugnarent. Frater eius Titus Flavius Sabinus erat. Uxorem Flaviam Domitillam duxit, filiam sororis eiusdem nominis Domitiani imperatoris et Quinti Petillii Cerialis. Ex ea septem liberos habuit, quorum Domitianus Titum Flavium Domitianum (natum 81) et Titum Flavium Vespasianum (natum 82) heredes imperii destinavit. Post Clementis casum omnes necatum esse videntur. Domitilla autem Sancta a Christianis veneratur.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 95 consulatum ordinarium cum Domitiano (XVII) gessit. Sed eodem anno impietatis accusatus et necatus est. Sunt, qui credant, eum ad Christianam vel Iudaicam fidem defecisse[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 548
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Wolfgang Kuhoff, "FLAVIUS CLEMENS, T(itus)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 20 (Nordhausen, 2002. ISBN 3-88309-091-3) , columnae 503–519 (Theodisce)
- Édouard de Vitry, Titi Flavii Clementis Viri Consularis et Martyris Tumulus Illustratus. Urbini: Fantauzzi, 1727
Antecessores: Lucius Nonius Calpurnius Torquatus Asprenas et Titus Sextius Magius Lateranus |
Consul 95 cum Imp. Caesare Domitiano Augusto XVII |
Successores: Gaius Manlius Valens et Gaius Antistius Vetus |