Thelema (Crowley)
Thelema est religio in lege philosophica eiusdem nominis condita, quae pro primo dogmate a nonnullis organizationibus religiosis adsumpta est. Regula Thelemae est "'Fac quod vis' erit omnis lex. Amor est lex, amor per voluntatem."[3] Evoluta est lex Thelemae ab Alexandro Crowley, scriptore et magus Anglico saeculi vicensimi ineuntis.[4] Credidit sese esse propheta aevi novi, Æon Hori, secundum experientiam spiritualem quem is et Rosa Editha uxor in Aegypto anno 1904 habuerant.[5] Per hunc relatum, entitas fortasse incorporealis vel "praeterhumana" se Aiwass appellans eum contigit, et textum Librum AL vel Legis dictavit, qui principia Thelemae adumbravit.[6] Adsectator Thelemae est Thelemita.
Pantheon Thelemicum nonnullas amplectitur deitates, praecipue trinitatem ex religione Aegyptica antiqua accommodatam, qui tres oratores Libri Legis sunt: Nuit, Hadit (Horus), et Ra-Hoor-Khuit. Crowley autem has deitates merum commodum litterarium appellavit.[7] Religio fundatur in notione saeculum vicensimum initium notavisse Aeonis Hori, cum homines nova praecepta ethica sequerentur: "Fac quod vis omne ius erit" scripsit.[8] Hoc dictum adseverant adsectatores, Thelemitas appellatos, eorum viam veram, eorum verum arbitrium notum, petere et sequi debere,[9] potius quam sua desiderata egotistica.[10] Haec philosophia etiam magiam usum ritualem exprimit.
Vocabulum thelema est translitteratio nominis Graeci Koine θέλημα 'voluntas', ex verbo θέλω 'velle, cupere, in animo habere'. Crowley, cum religionem evolveret, latissime de hac re scripsit, scripta parens una Libros Sacros Thelematis appellata. Praeterea, notionibus usus est ex occultismo, yoga, et mysticismo Orientali et Occidentali captas, imprimis Kabala.[11]
Exempla historica
[recensere | fontem recensere]Vocabulum θέλημα rarum in Graeca classica est, ubi "voluntatem appetitvam significat: desiderium, aliquando etiam sexualem."[12][13] Sed in Septuaginta crebro invenitur.[14] Scripta Christiana prima vocabulum aliquando adhibent ad attingendam arbitrium humanum,[15] et etiam arbitrium Diaboli, adversarii Dei,[16] sed plerumque ad nutum divinum alludit.[17] Exemplum notissimum in Patre Nostro (Matthaeo 6:10) invenitur: "Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas [Θελημα] tua, sicut in caelo et in terra." Deinde in eodem evangelio (Matthaeo 26:42) legitur: "Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua." Augustinus, in homilia de Epistula I Ioannis 4:4–12, doctrinam similem dedit: "Dilige et quod vis fac."[18][19]
Aetate Renascentiae, quidam persona, Thelemia appellata, voluntatem vel desiderium repraesentat in Hypnerotomachia Poliphili Francisci Columnae, monachi Dominicani. Poliphilo antagonistae sunt duo duces allegorici, Logistica (ratio) et Thelemia (voluntas, desiderium). Eligere coactus, confectionem suae voluntatis sexualis contra logicam eligit.[20] Opus Columnae Franciscum Rabelaesum, monachum Franciscanum magnopere movit, qui Thélème saeculo sexto decimo adhibuit, Francicam vocabuli formam, ut nomen abbatiae ficticiae in mythistoria satyrica Gargantua.[21] Sola abbatiae regula Francogallice fuit fay çe que vouldras sive "Fac quod vis". Franciscus Dashwood Eques medio saeculo duodevicensimo hoc adagium super ostia suae abbatiae ad Medmenham posuit,[22] ubi erat pro sententia sodalitatis The Hellfire Club.[23] Mentio Abbatiae Thelemae Rabelaesianae fit a scriptoribus posterioribus Gualterio Besant Eques et Iacobo Rice in eorum mythistoria The Monks of Thelema (1878), et C. R. Ashbee in The Building of Thelema ('Aedificatio Thelemae', 1910), romantia utopiana.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lon Milo Duquette, Understanding Aleister Crowley's Thoth Tarot (Weiser, 2003, ISBN 1-57863-276-5), 43–53.
- ↑ Lon Milo Duquette, Understanding Aleister Crowley's Thoth Tarot (Weiser, 2003, ISBN 1-57863-276-5), 43–53.
- ↑ Anglice: "Do what thou wilt shall be the whole of the Law. Love is the law, love under will."
- ↑ John S. Moore, Aleister Crowley as Guru in Chaos International, Issue No. 17.
- ↑ Penczak 2007:41.
- ↑ Wilson 1980.
- ↑ Crowley 1976:7.
- ↑ Anglice: "Do what thou wilt shall be the whole of the Law."
- ↑ Orpheus 2005:64.
- ↑ Penczak 2007:53.
- ↑ Alexander Crowley, Aleister Crowley, Liber XIII vel Graduum Montis Abiegni: A Syllabus of the Steps Upon the Path, Hermetic website.
- ↑ Anglice: "signifies the appetitive will: desire, sometimes even sexual."
- ↑ Max Gauna, The Rabelaisian Mythologies (Fairleigh Dickinson University Press, 1996, ISBN 0-8386-3631-4), 90-91.
- ↑ Gauna.
- ↑ E.g. Evangelium secundum Ioannem 1:12–13.
- ↑ E.g. Epistula II ad Timotheum 2:26.
- ↑ Alexander T. Pocetto, Rabelais, Francis de Sales and the Abbaye de Thélème, accessum 20 Iulii 2006.
- ↑ The Works of Saint Augustine: A New Translation for the 21st Century (Sermons, 148–153), pars 3, vol. 5, p. 182 (1992), ISBN 1-56548-007-4.
- ↑ Sutin, p. 127.
- ↑ David Salloway, Random Walks (McGill-Queen's Press, 1997, ISBN 0-7735-1679-4), 203.
- ↑ Franciscus Rabelaesus, Gargantua cap. 52-57
- ↑ Encyclopædia Britannica (1911). Buckingham,
- ↑ Encyclopædia Britannica (1911).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Crowley, Aleister. 1976. The Book of the Law. Red Wheel/Weiser, LLC. ISBN 978-0-87728-334-8.
- Del Campo, Gerald. Rabelais: The First Thelemite. The Order of Thelemic Knights.
- Melton, J. Gordon. 1983. Thelemic Magick in America. In Alternatives to American Mainline Churches, ed. Joseph H. Fichter. Barrytown Novi Eboraci: Unification Theological Seminary.
- Orpheus, Rodney. 2005. Abrahadabra. Weiser. ISBN 1-57863-326-5.
- Penczak, Christopher. 2007. Ascension Magick: Ritual, Myth, and Healing for the New Aeon. Woodbury Minnesotae: Llewellyn Publications. ISBN 978-0-7387-1047-1.
- Starr, Martin P. 2004. A Hundred Years Hence: Visions of a Thelemic Future.
- Starr, Martin P. 2003. The Unknown God: W. T. Smith and the Thelemites. Bolingbrook Illinoesiae: Teitan Press.
- van Egmond, Daniel. 1998). Western Esoteric Schools in the Late Nineteenth and Early Twentieth Centuries. In Gnosis and Hermeticism from Antiquity to Modern Times, ws. Roelof van den Broek et Woulter J. Hanegraaff. Albaniae: State University of New York Press.
- Wilson, Robert Anton. 1980. The Illuminati Papers. And/Or Press. ISBN 1-57951-002-7.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Thelema spectant. |
- Lex Thelemae, www.religioustolerance.org (ab Alexandro Duncan)
- Thelema, www.sacred-texts.com
- Thelema 101, www.thelema101.com
- Thelema For Beginners, www.thelemicstudies.com