Jump to content

Theatrum musicum

E Vicipaedia
The Rocky Horror Show.

Theatrum musicum[1][2][3] (Anglice musical theater) est Americanum theatri musici artis activae genus populo gratissimum. Ubi adhibentur dialogi, cantilenae, saltationes, et varii effectus excitantes.

Historia et ratio paucis verbis

[recensere | fontem recensere]

Plerumque in duobus actibus argumenta evolvuntur. Historia annis 1920 Novi Eboraci incohata est; praeter scaenas Broadway Manhatae in vico Neoebofracensi mox etiam Londinii theatra artem colebant. Nostris autem diebus in toto mundo generi isti musico favetur aut cum aliis spectaculis aut in locis exclusive generi citato reservatis. Productiones nonnumquam magni constant (lingua vernacula en-suite-productions), et fit ut histriones cantantes atque saltantes diuturnas lustrationes in orbe terrarum faciat. Multa etiam pelliculis enarrata sunt.

Quod ad argumenta attinet satirica cum tragica diversorum temporum locorumque miscentur. Neque critica socialis politicave abest. Multi modi variati genus istud novum moverunt, inter quos musica pop, musicae saltatoria et delectabilis, swing, soul, rock and roll. Historice elementa reprehenduntur e dramate, comoedia, mimis, melodramate. Summatim agitur de artificiis et litterariis et musicis speciei captantis.

Compositores generis citati

[recensere | fontem recensere]

Ecce compositores eorumque opera notiora:

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Etiam phantasticum poëma musicum et spectaculum canentium, loquentium, cantantium: Stefan Feihl, ed., Neues Lateinlexikon (Königswinter: Lempertz, 1998, ISBN 978-3-933070-01-2), 259.
  3. "Musical Theater" apud situm pineknobamp, 9 Iunii 2020.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad theatrum musicum spectant.
Theodisce
Anglice