Jump to content

Suсhyi Tašlyk

E Vicipaedia
Wikidata Suсhyi Tašlyk
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Ucraina
Locus: 48°13′10″N 30°40′56″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Holovanivsk Raion

Suсhyi Tašlyk vel Tašlyk Siccus (Ucrainice Сухий Ташлик) est oppidum 997 incolarum (anno 2001) in districtu Holovanivskensi, in orientali parte regionis Kirovogradensis Ucrainae. Nomen oppidi, ex lingua Tatarica illatum, est commune quibusdam rivis eiusdem terrae.[1] Oppidum autem ipsum situm est ad superiorem cursum rivi Tašlyk Minoris, qui ad systema fluviale Hypanis pertinet.

Circa annum 1760 in Tašlyk Sicco, tum provincia militari Nova Serbia comprehenso, advenae Valachi consederunt.[2]

Anno 2001 lingua Ucrainica censa est nativa paene omnibus incolis Tašlyk Sicci (95.3 centesimae), paucis tamen Russica (2.4 centesimae), Dacoromanica (1.2 centesimae), aut Armenia (1.0 centesima).[3]

  1. Kuzik, B.M., et Statsenko, N.I. 2005. Olexandrivka My Homeland. 127.
  2. Polon'ska-Vasylenko, N.D. 1955. The Settlement of the Southern Ukraine (1750-1775). New York: The Ukrainian Academy of Arts and Sciences in the U.S. 105.
  3. [1][nexus deficit] Census ucrainicus anni 2001