Speyeria diana
Appearance
Speyeria diana (Anglice Diana fritillary) est dimorphicus familiae Nymphalidarum papilio, in nonnullis Americae Septentrionalis meridianae orientalisque regionibus silvaticis endemicus, et praecipue in valle Fluminis Arcansiae, in aliquibus Carolinae Meridianae comitatibus, et in locis secundum Montes Appalachianos observatus. Is est publicum Arcansiae insectum.
Mari est color aurantius in marginibus alarum nigrarum. Femina autem est caerulea obscura,[2] et ea mare est multo maior.
Adulti ova recte in planta non pariunt, sed ea potius super solum circa plantam spargunt. Larvae, simul atque ex ovis excluduntur, se in solum infodiunt ut hiement; vere emergunt et foliis Violae vescuntur. Adulti nectar ex variis floribus sorbillant.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Speyeriam diana spectant. |