Jump to content

Schola artis

E Vicipaedia
In studio, pictura a Maria Bashkirtseff anno 1881 facta, sessionem in schola artis Musei Artis Civici Dnipropetrovsciani, Dnipropetrovsk Ukrainae pingit.
Schola Artis Baumiana, Allentown Pennsilvaniae sita.

Schola artis est institutio educationis quae artes oculorum, praecipue illustrationem, picturam, photographiam, sculpturam, et designationem graphicam, exprimit. Scholae artis saepe in his provinciis curricula elementaria, secundaria, postsecundaria (vel subgraduata), vel graduata (vel postgraduata) habent. Quae distinguuntur a maioribus institutionibus quae etiam maiores vel gradus in artibus oculorum offerre possunt, solum autem unam partem maioris gregis curriculorum (sicut artes liberales et scientiae). Schola Bellarum Artium in Francia, ex tempore cum constitueretur, fortasse est primum talis institutionis ordinatae exemplar, contra antiquam magistri et tironis traditionem.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]