Jump to content

Samara (flumen)

E Vicipaedia
Samara
Somena flumen
Longitudo245 chm
Altitudo fontis100 m
Decursus aquae37 /s
Area systematis5 560 chm²
FonsFonsommes
OstiumManica
RegioPicardia
Vide etiam paginam discretivam: Samara (discretiva).

Samara[1][2][3] vel Sumina[4] est flumen in Gallia Belgica quod patet inter Sequanam et Scaldem, et in mare Britannicum. Nomen Samara dedit appellationem oppido Samarobrivae. Hoc flumen etiam nomen dedit praefecturae Samarae.

Cosmographia

[recensere | fontem recensere]
Somena flumen

Fons invenitur 165 mille passuum (vel 245 km) a mari, in monte apud vicum Fonsommes, cuius nomen facile intelligeris, haud procul ab Axona flumine, et altitudo super mare 100 m est. Vallis Somenae et rivos, et paludes, et artificioses fossas et lacus complures consistit. Flumen ipse, etsi anfractum, semper tenet cursum ad occasum.

Romani, postquam Galliam invaserant A.D. 52, serverunt gallicum Samarae nomen, quod Gallis ceperant. In Celtica lingua dicitur enim "som-" (tranquillus) + "aar" (rivus) forsitan "ar" (vallis). Cursum fluminis etenim saepe lentissime. Quod hodie Franci Somme pro Samara dicunt, facile intelligitur impetus causa, cum Germani nationes solebant initium verborum spondere : SAMARA > SaMMa > SOMME.

Oppida civitatesque ad Somenam

[recensere | fontem recensere]

Ad dextram ripam :

  • Omigno
  • Hallua
  • Nièvre
  • Scardo
  • Ancora

Ad sinistram ripam :

  • Avre
  • Selle
  • Saint-Landon
  • Airaine
  • Ambrosia

Chorographia

[recensere | fontem recensere]

Samara exemplum fert amnis fluentis in cretacea valle, qui paene declinit, lente stabileque fluit, et continue aquam accipit. Si post Samarobriva descendit in recta linea ad mare, colles pro hac urbe cogunt fluctum et vallem sinuant. Ibi fauces virides et laetae transeunt Ambianórum frumentiferum regnum. Apud ripas Samarae inveniuntur salices et populos per prata et hortos, nisi amnis partitur in rivos et paludes, ex quibus fomitem olim extrahibatur. Hodíe iter ad Samaram faciunt Belgi venatum piscatumque.

Anno 2001 Samarae vallis submersa est : humus satur aquae fuit origo pestis (Vide hic quae posthac referta sunt ad Senatum Galliae).

Fossa Somenae

[recensere | fontem recensere]

Per annos ab 1770 ad 1843 aliqua fossa Samarae structa est, quae iunxit Axonam et Samaram per Suessionum fines. Haec fossa latior et altior (5 cubitus, seu 2.20 m) excavata est ab 1880. Quae fossa 106 milia passuum (156 km) patet, et per 25 gradus altitudinem ad mare transit.

Ut postea non latior excavata est, quanquam naves onerariae maiores facti sunt, navigatur nunc fossa solum parvis navibus.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Samaram spectant.
  1. "Samara, Somena": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. "Samara, Somona": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Petrus Deschamps, Dictionnaire de géographie ancienne et moderne à l’usage du libraire et de l’amateur de livres (1870).
  4. "Sumina flu." in Hadrianus Valesius, Notitia Galliarum ordine litterarum digesta. Lutetiae, 1675 (p. 538 apud Google Books); "[provincia] Suminae" (nomen praefecturae): Jean François Marie Lequeux, Manuale compendium juris canonici 2a ed., vol. 4, 1844 (p. 463 apud Google Books)