Hispania
Territoria finitima: Andorra, Portugallia, Marocum, Francia, Gibraltar
Locus: 40°12′0″N 3°30′0″W
Caput: Matritum
Gestio
Princeps: Philippus VI
Praefectus: Petrus Sánchez
Consilium: Cortes Generales
Iudicium: Supreme Court of Spain, Constitutional Court of Spain
Situs interretialis
Populus
Sermo publicus: lingua Hispanica
Zona horaria: UTC+1, UTC+2, UTC, UTC+1, Europe/Madrid
Moneta: euro
Commemoratio
Praeceptum: Plus ultra
Sigla
Tabula aut despectus
Hispania[1] (Catalanice: Espanya; Gallaice atque Hispanice: España; Occitanice: Espanha; Vasconice: Espainia) sive Regnum Hispaniae (Catalanice: Regne d'Espanya; Gallaice atque Hispanice: Reino de España; Occitanice: Reialme d'Espanha; Vasconice: Espainiako Erresuma) est civitas sui iuris in paeninsula Iberica, parte Europae Occidentalis ubi Lusitania quoque est. Rectionis forma est monarchia constitutionalis. Numerus incolarum est circa 46 700 000.[2]
Geographia
[recensere | fontem recensere]Sitae sunt Hispaniarum terrae aeque ac Lusitania et Gibraltar, territorium transmarinum Britannicum, in Iberica paeninsula inter 36° et 43,5° gradus latitudinis septentrionalis et inter 9° occidentalis et 3° orientalis gradus longitudinis (exceptae sunt Baliares, Canariae Insulae, Septa et Rusadir). Septimarum partium regnum Hispaniae sextas continet. A boreo-occidente Pyrenaeus mons Hispanias ab Francogallia et civitatula Andorrae divisit.
Praeter hos tractus etiam insulae Baliares et Canariae in Oceano Atlantico sitae et oppida iuxta oras Africae nomine Septa atque Rusadir regno patent. Oppidum Hispanicum Iulia Livica ubique Francogallia cingitur.
Hispania sita est in paeninsula Iberica, cuius regio media est planitia ampla (Hispanice Meseta Central). Sunt in Hispania tria magna flumina: Durius, Anus, et Tagus. Hac in planitie situm est Matritum, caput et maxima Hispaniae urbs.
Mons Carpetanus (Sistema Central) planitiem dividit in duas partes, planitiem septentrionalem et planitiem meridionalem. Planities etiam finitima est montibus Cantabricis, montibus Ibericis (Sistema Iberico) et Saltibus Castulonensibus (Sierra Morena).
Hiberus flumen, quod per Vallum Iberi fluit, inter Montem Ibericum et Pyrenaeos, est longissimum Hispaniae, vallis autem fecundissima. Summa huius vallis est urbs Caesaraugusta.
Regio Baetica in valle Baetis iacet, infra saltum Castulonensem, cuius litus orientale est frequentissimum apud regiones Valentia, Catalonia, et Murcia.
Fluminum Hispaniae permulta sunt, et secundum regiones dissimiles.
Historia
[recensere | fontem recensere]Isidorus Hispalensis Hispaniam sic adlocutus est:
- Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Jure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas.
Hispania hodierna terras circumplectitur ex antiquis provinciis Romanis Hispania Tarraconensi, Baetica, et parte Lusitaniae Romanae. Fuerunt a Visigothis captae usque ad annum 711, cum Mauri eos superaverunt.
Regnum Hispanum de facto conditum est cum anno 1469 Reges Catholici Hispaniae Isabella I regina Castellae (1451–1504) et Ferdinandus II Rex Aragoniae (1452–1516) matrimonio iuncti sunt. Haec civitas a coniunctione personae regis constituta rite appellata est Monarchia Hispanica.
De iure Regnum Hispanum anno 1700 conditum est, cum Carolo II defuncto, Philippus V, rex qui diadema impositum est, regnum creavit e regnis Castellae, Legioni, Aragoniae, Valentiae, et Comitatibus Catalaunicis.
Die 28 Octobris 1982 factio Socialistica Philippus González duce suffragium parlamenti vicit.
Communitates Autonomae
[recensere | fontem recensere]Hispania est divisa in septendecim communitates autonomas, quae cunctae quinquaginta provincias continent.
- Aragonia
- Provinciae: Caesaraugustae, Oscae, Terulii
- c. Caesaraugusta
- Canariae Insulae
- Provinciae: Sanctae Crucis Nivariae, Palmarum Canariae
- c. Sancta Crux Nivariae et Palmae Canariae
- Castella et Legio
- Provinciae:Legionis, Palantiae [3], Burgorum[4], Soriae[3], Segoviae, Abulae, Salmanticae, Ocelloduri[3], Valdoleti
- c. Valdoletum (Valladolid)
- Castella-Manica
- Provinciae: Toleti, Guadalaxarae, Concae[3], Albasiti, Urbs Regia
- c. Toletum
- Catalonia
- Provinciae: Barcinonis, Tarraconis, Ilerdae, Gerundae
- c. Barcino
- Communitas Foralis Navarrae
- c. Pompaelo vel Pompeiopolis
- Extremadura
- Provinciae: Norbae Caesarinae, Pax Augusta?
- c. Emerita Augusta
- Gallaecia
- Provinciae: Luci Augusti, Brigantii, Pontis Veteris?, Aurii?
- c. Sancti Iacobi Compostellae
- Insulae Baleares sive Insulae Baliares
- c. Palma
- Vasconia
- Provinciae: Biscaia, Alava, Ipuscoa
- c. Nova Victoria
Urbes
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Altman, Ida. 1989. Emigrants and Society, Extremadura and America in the Sixteenth Century. Berkeleiae: University of California Press.
- Barton, Simon. 2009. A History of Spain.
- Bertrand, Louis, et Charles Petrie. 1956. The History of Spain. Ed. secunda.
- Carr, Raymond, ed. 2000. Spain: a history. Novi Eboraci: Oxford University Press.
- Casey, James. 1999. Early Modern Spain: A Social History.
- Gates, David. 2001. The Spanish Ulcer: A History of the Peninsular War. Da Capo Press. ISBN 978-0-306-81083-1.
- Elliott, J. H. 1963. Imperial Spain, 1469–1716.
- Elliott, J. H. 1970. The Old World and the New. Cantabrigiae.
- Esdaile, Charles J. 2000. Spain in the Liberal Age: From Constitution to Civil War, 1808–1939.
- Kamen, Henry. 2005. Spain: A Society of Conflict. Ed. tertia. Londinii et Novi Eboraci: Pearson Longman.
- Lynch, John. 1994. The Hispanic World in Crisis and Change: 1598–1700.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
- ↑ https://web.archive.org/web/20181229130626/http://www.ine.es/dyngs/INEbase/en/operacion.htm?c=Estadistica_C&cid=1254736176951&menu=ultiDatos&idp=1254735572981
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
Nexus interni
Porta Unionis Europaeae |
- Bella libertatis Hispano-Americana
- Bibliotheca Nationalis Hispaniae
- Gastronomia Hispanica
- Geographia Hispaniae
- Historia Hispanica
- Imperium iudiciale Hispaniae
- Televisio in Hispania
- 804 Hispania
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hispaniam spectant. |
Lege Ἱσπανία ("Hispania") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: 40°12′0″N 3°30′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
- Hispania in aetate Imperii Romani apud gottwein.de (Atlas antiquus: Mappa interactiva)
- Tempestate providentia[nexus deficit]
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |
Austria • Belgica • Bulgaria • Cechia • Croatia • Cyprus • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Italia • Lettonia • Lituania • Luxemburgum • Melita • Nederlandia • Polonia • Portugallia • Romania • Slovacia • Slovenia • Suecia Capsae cognatae: Duces civitatum • Primi ministri | |
Alphonsus XII rex 1874 • Maria Christina regens 1885 • Alphonsus XIII rex 1886 • Nicetus Alcalá-Zamora praeses 1931 • Didacus Martínez Barrio praeses ad interim 1936 • Emmanuel Azaña praeses 1936 • Franciscus Franco dictator 1936/1939 • Alexander Rodríguez de Valcárcel praeses regens 1975 • Ioannes Carolus rex 1975 • Philippus VI rex 2014 | |
Adolphus Suárez 1976 • Leopoldus Calvo-Sotelo 1981 • Philippus González 1982 • Iosephus Maria Aznar 1996 • Iosephus Ludovicus Rodríguez Zapatero 2004 • Marianus Rajoy 2011 • Petrus Sánchez 2018 | |
Marcellinus Oreja Aguirre 1977 • Iosephus Petrus Pérez-Llorca 1980 • Ferdinandus Morán López 1982 • Franciscus Fernández Ordóñez 1985 • Xaverius Solana 1992 • Carolus Westendorp 1995 • Abel Matutes 1996 • Iosephus Piqué 2000 • Anna Palacio 2002 • Michael Angelus Moratinos 2004 • Trinitas Jiménez 2010 • Iosephus Manuel García-Margallo 2011 • Alphonsus Dastis 2016 • Iosephus Borrell 2018 • Arancha González 2020 • Iosephus Manuel Albares 2021 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Hispaniae 1976– | |
Alphonsus Alonso (2014) • Michael Arias Cañete (2011–2014) • Fatima Báñez • Maria Dolores de Cospedal (2016–2018) • Raphael Catalá (2014–2018) • Alphonsus Dastis (2016–2018) • Georgius Fernández Díaz (2011–2016) • Romanus Escolano (2018) • Iosephus Manuel García-Margallo (2011–2016) • Isabel García Tejerina (2014–2018) • Aloysius de Guindos • Anna Mato (2011–2014) • Enneco Méndez de Vigo (2015–2018) • Christophorus Montoro • Dolores Montserrat (2016–2018) • Petrus Morenés (2011–2016) • Álvaro Nadal (2016–2018) • Anna Pastor (2011–2016) • Marianus Rajoy • Albertus Ruiz-Gallardón (2011–2014) • Soraya Sáenz de Santamaría • Enneco de la Serna (2016–2018) • Iosephus Manuel Soria (2011–2016) • Iosephus Ignatius Wert (2011–2015) • Ioannes Ignatius Zoido (2016–2018) | |
Alava (Álava/Araba) · Albasitensis (Albacete) · Lucentina (Alicante/Alacant) · Portus Magni (Almería) · Asturiae (Asturias/Asturies) · Abulensis (Ávila) · Badaiocensis (Badajoz) · Barcinonensis (Barcelona) · Burgensis (Burgos) · Norbae Caesarinae (Cáceres) · Gaditana (Cádiz) · Cantabria · Castaliensis (Castellón/Castelló) · Urbis Regiae (Ciudad Real) · Cordubensis (Córdoba) · Brigantii Flavii (La Coruña/A Coruña) · Concae (Cuenca) · Gerundensis (Gerona/Girona) · Granatina (Granada) · Guadalaxarae (Guadalajara) · Ipuscoa (Guipúzcoa/Gipuzkoa) · Onubensis (Huelva) · Oscensis (Huesca) · Baliares (Baleares/Illes Balears) · Giennensis (Jaén) · Legioni (León) · Ilerdae (Lérida/Lleida) · Luci Augusti (Lugo) · Matritum (Madrid) · Malacitana (Málaga) · Murcianum (Murcia) · Navarra · Aurii (Orense/Ourense) · Pallantiae (Palencia) · Palmaria (Las Palmas) · Pontis Veteris (Pontevedra) · Rioiia (La Rioja) · Salmanticensis (Salamanca) · Segobiensis (Segovia) · Hispalensis (Sevilla) · Soriae (Soria) · Tarraconensis (Tarragona) · Nivariensis (Santa Cruz de Tenerife) · Terulensis (Teruel) · Toletana (Toledo) · Valentiae (Valencia/València) · Vallisoletana (Valladolid) · Biscaia (Vizcaya/Bizkaia) · Ocelli Duri (Zamora) · Caesaraugustana (Zaragoza) | |