Pomoria
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Pomoria (discretiva).
Pomoria[1] est regio historica Russiae borealis. Sensu strictissimo Pomoria est maris Albi litus Pomoricum, quod ab ostio Onegae ad ostium Kemii extemtum est (i.e. sinus Onegensis litus occidentale). Sed saepius Pomoria nominantur et terrae omnes ad mare Album et ad partem orientalem maris Barentsiani iacentes et regio Petschorae fluminis (ubi Pustoosero et Ostium Czilmae vici Pomorici famosi siti sunt). His terris Medio aevo coloniae Novogardiensium conditae sunt.
Pomori, Pomoriae incolae, dialecto septentionali loquentes, piscatui et navigationi fluviali vel marinae studium maximum dabant. Bylinae antiquae apud Pomoros solos servatae sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Toimituksia: Annales. Biologica. Series A. 1954, p. 109; Ius Polonicum:, Varsaviae 1831, pp. 270, 271; Monumenta Poloniae historica:, vol. II, 1961, p. 518. De adiectivo cf. binomina Hieracium pomoricum, Tubifex pomoricus. Regio botanica Karelia pomorica, — [1]. [2].
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pomoria in Encyclopaedia Sovietica magna
- Pomoria in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)