Jump to content

Pigmentum (biologia)

E Vicipaedia
Absorptionis spectra beta-caroteni et chrorophyllorum a et b per distributionem aere utentium bacteriarum cognita.

Pigmenta biologica sunt moleculae ab organismis vivis elaboratae quae lucem sorbent et colorem nobis praebent undae longitudinum a se reflexarum quas minime sorbent: ita chlorophyllum nobis viride videtur esse quia longitudines undae inter 500 et 600 nm non sorbet, quae huic colori in oculis nostris respondent. Nonnulla ex illis pigmentis energiam lucis (photones) in energiam chemicam aut electricam transmutant: colorum visioni necessaria sunt (retinol) aut etiam ad moleculas organicas per photosynthesim creandas (chlorophylla, carotenoïdae). Pigmenta fusca, melanina, cutem adversus radios UV tegunt et pilis colorem suum praebent. Sunt etiam pigmenta tegumentaria quae quibusdam animalibus ad aspectum dissimulandum latendumque utilia sunt. In aliis nulla functio colori adsignata invenitur ut in haemoglobino quo sanguis rubro colore tinguitur.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]