Jump to content

Phaedrus (Plato)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Plato a Raphaele Sanctio pictus

Phaedrus (Graece: Φαίδρος) est dialogus Platonis compositus, ut opinamur, circa annum 370 a.C.n., eodem fere tempore ac Res publica et Symposium. Dialogus ex colloquio inter Socratem et Phaedrum constat, pertractatque propositiones rhetoricam, animam, amentiam, Adonis hortos necnon amorem sive erotem.

Socrates et Phaedrus ruri Atheniensi ambulantes inter se conveniunt. Phaedrus orationem Lysiae recitat scribentis, ut iuveni sit familiariter utendum cum viro, qui eum non amat, neque cum viro eum amanti. Socrates mordaciter orationem laudat; quo facto de eodem argumento orationem suam componit. Phaedrus hanc meliorem esse concedit, Socrates autem ait istam deos elusisse. Amorem enim esse divinum, sed in orationibus eorum eum profanum apparuisse.

Deinde ille orationem componit amorem laudantem, in quo dicit eum esse necessarium animis humanis, ut in caelum redire possint. Plato facit Socratem quendam similitudinem de iugo narrantem, qua sua theoria reincarnationis animae humanae, et quomodo anima regnum idearum visitare valeat, illustratur. Phaedrus orationem laudibus effert, et Socratem rogat, quomodo bona oratio componi possit. Extremus dialogus scilicet artem rhetoricam tractat.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]
  • Collection des universités de France: Platon, Œuvres complètes, tome IV, 3e partie : Phèdre. Notice de Léon Robin, texte établi par Claudio Moreschini et traduit par Paul Vicaire, Les Belles Lettres, 1985 Recensio critica
  • Paul Ryan, Plato's Phaedrus: A Commentary for Greek Readers. (Oklahoma series in classical culture, 47). Norman: University of Oklahoma Press, 2012 Recensio critica
  • Gerrit Jacob de Vries, A Commentary on the Phaedrus of Plato, Hakkert, Amsterdam 1969.
  • Harvey Yunis, Plato: Phaedrus. (Cambridge Greek and Latin classics). Cambridge University Press, 2011 Recensio critica

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]