Jump to content

Petra (Iordania)

E Vicipaedia
Khazne al-Firaun ("Thesaurus Pharaonis") visus per fauces, quibus urbs intratur.
Situs urbis

Petra (Graece Πέτρα [ˈpɛtʁa] „Saxa“, Arabice البتراء al-Batrā’, Lingua Nabataea probabiliter Reqem vel Reqmu „Rubra“) reliquiae sunt urbis antiquae in civitate hodierna Iordania, quae olim fuit caput regni Nabataeorum. Propter sepulcra templorum immanium instar e saxis scalpta culturae monumentum maximi momenti habetur. Die 6 Decembris anno 1985 Petra in indice Patrimonii totius mundi posita est.

Petra a Philadelphia, capite Iordaniae, fere 250 chiliometrorum in meridiem versus sita est, loco depresso intra montes, ab oriente vallis Vadionis[1] Arabae, quae a Mortuo Mari usque ad Aelaniticum Sinum patet.

Petrae nomen semiticum erat Reqem vel Raqmu ("variis coloribus picta"), nomen commemoratum etiam in Manuscriptis Maris Mortui prope Quran repertis. Primo urbs Edomitarum, deinde caput regni Nabataeorum facta est, qui mercaturam magnam et copiosam inter Arabiam Felicem et terras Mari Mediterraneo adiacentes et imprimis Imperium Romanum dominati sunt.

Ad saeculum octavum Petra commercio diminuto rerumque natura in peius mutata relicta est, quamvis beduini cavis paene usque ad hos dies usi sint. Fuit Ioannes Ludovicus Burckhardt Helveticus, qui Petram anno 1812 pro mundo occidentali repperit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Christian Augé / Jean-Marie Dentzer: Pétra, la cité des caravanes. Gallimard 1999

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petram spectant (Petra, Petra, Jordan).


  1. Vide lemma "Wadi" apud "Lexicon Latinum Hodiernum", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Wadi, m vadio, onis, f [2014]; alveus (plerumque) aridus, m [NLL p.410,2] {vadio est verbum linguae esperanticae}".