Jump to content

Ovida

E Vicipaedia
Wikidata Ovida
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. saeculum;
Obitus: 480;
Patria: Roma antiqua

Ovida (nescimus ubi natus sit; mortuus 9 Decembris 480) fuit imperator patricius et ultimus Dalmatiae rector Romanus.

Iulio Nepote Imperatore Occidentali a Flavio Oreste prostrato, Ovida comitatus est Imperatorem, cui fidem servabat, {per fugam ad Dalmatiam. Nepote Dalmatiam tres annos regnante, Romulus Augustus, filius Orestis, ipse ab Odoacer prostratus est.

Vere anni 480, Nepos necatus est a parricida nunc ignoto. Odoacer, Zenone Imperatore Orientali approbatus, Dalmatiam incurrit. Ovida, iterum magister militum et rector Dalmatiae, provinciam contra Odoacer defendit. Die 9 Decembris 480, fine belli momentarii?, Ovida victus necatus est. Ita Odoacer Dalmatiam in dicionem suam redegit, quae nunquam iterum provincia Romana foret.