Nicolaus Valla
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Valla.
Nicolaus Valla (Italice Niccolò della Valle), die 6 Decembris anno 1444 Romae natus et die 26 Septembris anno 1473 ibidem mortuus, Franciscanus, humanista Italicus et poeta Latinus fuit. Canonicus Cathedralis Sancti Petri ab anno 1473. Opera et dies Hesiodi Latinis hexametris vertit et Iliadem Homeri vertere incepit, sed mortuus est. Carmina III-V, XIII (vv. 1-600), XVIII, XIX (vv. 1-18), XX (vv. 1-503), XXII, XXIII (vv. 1-449), XXIV fecit quae Iacobus Faber Stapulensis manuscripta in Francogalliam transtulit et a typographo Iodoco Badio Parisiis primum, deinde Wittenbergae edita sunt. Carmina propria Latina pleraque adhuc inedita sunt.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Operum et dierum versio
- Ilias Homeri quatenus ab Nicolao Valla tralata est … Wittenbergae 1511. (in WorldCat; in Lexico bibliographico Hoffmann de hoc libro) Textus, aliud exemplar apud Monacenses
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Nicolaus Valla in Treccani
- Nicolaus Valla in Dictionnaire historique et critique de Pierre Bayle, Volume 14
- Nicolaus Valla in Thésaurus du CERL
- Renata Fabbri, Nota biografica sull'umanista Romano Nicolò della Valle // Lettere Italiani, vol. 28, No. 1 (1976), pp. 48-66
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.