Nicocles (rex Salaminis)
Nicocles fuit rex Salaminis in insula Cypro post patrem Euagoram necatum ab anno 374 a.C.n.. Circa 360 a.C.n. obisse creditur in satraparum coniuratione. Tum filius Euagoras II ei successit. Discipulus rhetoris Isocratis fuisse traditur qui regi tres orationes dedicavit. In Euagora laudationem funebrem patris composuit atque simul boni regis exemplum glorificavit. In oratione ad Nicoclem regio discipulo praecepta tradit quibus civitatem et populum optime regat. Tertiam orationem Nicocles sive Cyprii inscriptam in Nicoclis ore posuit qui laudata monarchica republica memoratisque suis erga Salaminios meritis postremo officia ab eis sibi debita enumerat.
Isocrati si credimus Nicocles Graecarum litterarum et artium amator fuit et paci studuit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Anaximenes, Fragmenta historicorum Graecorum 72 fragmentum 18
- Isocrates, Ad Nicoclem necnon Euagoras et Nicocles aut Cyprii
- Theopompus, Fragmenta historicorum Graecorum 115 fragmentum 114
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Silvio Cataldi, "Isocrate et quelques considérations sur la royauté grecque et chypriote", Ktèma, 2015ː 141-147
- Eustathios Raptou, Athènes et Chypre à l’époque perse (VIe-IVe s. av. J.-C.). Histoire et données archéologiques, MOM Éditions, 1999
- Maurice Sartre, "Nicoclès de Salamine de Chypre paie les dettes de ses concitoyens ou Les étrangers dans la cité" in Histoires grecques, Le Seuil, 2006ː 159-165