Napoleo II (rex Romae)
Napoleo Franciscus Iosephus Carolus (Theod. Napoleon Franz Joseph Karl) Bonaparte (natus die 20 Martii 1811 Lutetiae, mortuus die 22 Iulii 1832 in Palatio Belli Fontis apud Vindobonam), ab anno 1811 "Rex Romae", ab anno 1814 Princeps Parmae et ab anno 1818 dux Reichsstadii filius Napoleonis I imperatoris Franciae atque Mariae-Ludovicae de Habsburgo erat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Napoleo I filium anno 1811 heres imperii atque regem Romae destinavit. Die 22 Iunii 1815, quo die iterum se ab imperio abdicavit, imperator filium "Napoleonem II" successorem destinavit. Sed iam die 8 Iulii Ludovicus XVIII Lutetiam revertit, ut regnum susciperet. Inter Consilium Vindobonense stipulatum est, ut mater ducissa Parmae maneret et ipse Franciscus princeps Parmae faceretur. Sed anno 1817 Anglia atque Russia petentibus hic titulus ei iterum demptus est, ne qui Bonaparte olim civitatem Europaeam regnaret. Itaque titulum Ducis Reichstadii - oppidi Bohemiae - accepit et dehinc in Austria vixit. Fuit semper infirmae valetudinis et tubercolosi afflictus anno 1832 mortuus est.
Sepulchrum
[recensere | fontem recensere]Franciscus Napoleo primo in sepulchro Capuccinorum Vindobonae sepultus est, cum cor in ecclesia Sancti Augustini atque viscera in Ecclesiam Cathedralem Sancti Stephani Vindobonensem condita sunt. Anno 1940 iussu Adolpho Hitler corpus in Domum Invalidorum Lutetiam transferebantur. Cor autem et viscera Vindobonae ad hunc diem sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Napoleo II (rex Romae) spectant. |