Monembasia
Monembasia[1] (ita Graece, Μονεμβασιά) seu Malvasia[2][3] est urbecula et arx in paeninsula Laconiae orientalis stans, anno 538/539 condita. Medio aevo fuit portus satis celeber unde vinum (quod ab urbe nomen "Malvasiae" seu "Malvaticum" cepit) ad partes Europae boreales transfretatum est.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Oppidum nomen propter situm impeditum meruit; moni emvasia (μονή εμβασία) solus aditus significat. Usque ad bellum liberationis Graeciae annis 1821–30 pro ‚Gibraltar Orientis‘ habebatur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Quia ex temporibus imperatoris Iustiniani I vires ad limitem Danubii fluminis defendendum defecerunt incolae Peloponnesi insulae 583 incursiones Slavorum atque Avarorum fugientes in saxum invium se receperunt.
Per sequentia saecula oppidum fuit refugium culturae atque imperii Byzantini, etiam viam maritimam Constantinopolem atque Venetiam iungentem. Ibi etiam Chronicon Monembasiae conscriptum est.
Volventibus annis neque ulla vi populatorum neque impetui Arabum anni 1147 concessit. Traditur ager frumenti in arce una cum variis cisternis satis fuisse ad alendum gregem 30 hominum, quare castellum ad infinitum tempus defendi potuit.
Eversa Constantinopoli oppidum Byzantinis intacta remansit solumque anno 1249 oppugnatione trium annorum a Francis captum est.
Anno 1263 Franci oppidum una cum Myzethra imperio Byzantino reddere coacti sunt. Capta Constantinopole per Ottomanidas, deinde Myzethras anno 1460 atque Trapezum anno 1461 Monembasia de iure fuit sola pars superstes veteris imperii Romani. Quod sine subsidiis pugnam perferre non potuit se primo quodam pirata Catalano subiecit, tum imperio temporali Papae ipso, qui autem potentia sua oppidum tuere non potuit, denique anno 1464 Venetiae, cui eum usque 1540 contra Turcos defendere contigit.
Inter annos 1540 et 1690 Ottomanidae oppidum in potestate sua habebant, tum autem 1690 usque 1715 iterum ad Venetiam pertinebat qui eum anno 1715 foede facto Turcis restituerunt. Sequentibus saeculis populatio magis magisque minuta est: Cum maxime floreret inter 10.000 et 25.000 hominum numeravit, nunc autem ad paucas centurias reducta est.
Cum Turci oppidi postremo omnium propugnaculorum Graeciae potiti sunt eum etiam primo Graecis insurgentibus primo concedere coacti sunt. Anno 1822 hoc in oppidum primum conventum nationale Graeciae hodiernae conclamatum est. Tamen non revirescit sed immo quasi usque annum 1971 quasi ad desertum reductum est. In contraria ripa oppidum recentius nomine Gefira ("pons") ortum est, quare vetus Monembasia hodie etiam Kastro (id est Kastron) nuncupatum est.
Ex anno 1980 reconstructio antiqui oppidi coepit moxque Atheniensibus huc ferias agere placuit.
Fontes de rebus gestis Monembasiae
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. titulum Chronicon Monembasiae
- ↑ "Malvasia": Vide imaginem nostram atque fontem saec. XIII apud Anagnostaces p. 124
- ↑ Latinitate mediaevali "Monovasia" et Graece Μονοβάσια: vide fontes saec. XIV apud Anagnostaces pp. 129, 130, 137
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ηλίας Αναγνοστάκης, ed., Μονεμβάσιος οίνος, Μονοβασ(ι)ά, Malvasia. Athenis: Ινστιτούτο Βυζαντινών Ερευνών, 2008