Michael-Nicolaus Tănăsescu
Michael-Nicolaus (Dacoromanice Mihai Nicolae) Tănăsescu (natus die 11 Ianuarii 1956 Bucarestae) oeconomus, argentarius atque vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Tănăsescu apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae ad usque annum 1978 oeconomiae studebat. Deinde ad annum 1997 pro ministerio fiscali Romaniae operam dedit. Tum praeses vicarius Argentariae Mundanae fuit. Annis 2007 - 2012 pro Aerario Monetario Internationali operam dedit. Nunc director Argentariae Europaeae Pecuniae Collocandae (EIB) est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]A die 28 Decembris 2000 ad usque 28 Decembris 2004 minister fiscalis in consilio ministrorum Hadriani Năstase erat. Tum legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad usque diem 29 Maii 2007 mansit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Tănăsescu uxorem duxit atque duos liberos habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae apud sedem interretialem Argentariae Europaeae Pecuniae Collocandae
- Biographia apud situm interretialem Camerae Legatorum Romaniae
Notae
[recensere | fontem recensere]