Mentor (persona)
Mentor (-oris, m.) (Graece Μέντωρ -ορος) est Odysseae persona. Ante res Odysseae actas Mentor fuerat amicus Ulixis, quo suadente fit Telemachi tutor. Poëta de hoc Mentore nihil narrat nisi quod consilium suum in senatu Ithacensium profert.
Mox dea Athena, Ulixis et Telemachi patrona, forma Mentoris adsumpta, Telemacho se monstrans iter ad Graeciam suadet et in eo itinere se adsociat. Telemachus igitur una cum socio (quem amicum mortalem esse censet, sed re vera protectricem divinam) Nestorem Pyli et Menelaum Spartae visitat. Persona Mentoris plenius in opere quodam scriptoris Francogallico Fénelon anno 1699 edito, titulo Les aventures de Télémaque, evolvitur.
Ob eam historiam verbum mentor in varias linguas hodiernas sensum communem "tutorem" seu "consiliarium" seu "personalem magistrum" habet.