Melanippus
In mythologia Graeca Melanippus (Graece Μελάνιππος), Astaci filius, fuit unus e ducibus Thebanis qui septem duces Argivos ab Adrasto rege missos reppulit. In tragoedia Aeschyli Septem contra Thebas ad portam Proetidam custodiendam contra Tydeum ab Eteocle mittitur[1]. Ibi Adrasti et fratrem Mecisteum et generum Tydeum occidisse dicebatur[2]. Ipse quoque tamen Tydei telo transfixus obiit qui antequam moreretur capite hostis flagitato et scissa calvaria Melanippi cerebrum sorbuit[3]. Melanippus originem suam ad "spartos" referebat, hoc est ad homines e draconis dentibus a Cadmo satis natos quibus pepercit Ares[4].
Libro quinto Historiarum Herodotus[5] scribebat Clisthenem Sicyonis tyrannum in qua urbe Adrastus[6] cultu heroico honorabatur, cum bellum adversus Argivos gereret, Melanippi reliquias Sicyonem advexisse atque omnes honores prius Adrasto tributos Melanippo contulisse. Etenim neminem Adrasto et Argivis inimiciorem quam Melanippum fuisse existimabat. Nihilominus secundo saeculo Melanippi tumulus Thebis viatoribus monstrabatur[7] et poetae Attici quinto saeculo a.C.n. exeunte septem duces prope Eleusinem Theseo iubente humatos esse canebant[8].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Versus 407-416.
- ↑ Herodotus V.67. Pausanias IX.18.1.
- ↑ Apollodori bibliotheca III.6.8. Statius, Thebais 718-766. Quae fabula ex vetere carmine epico Thebaide inscripto excerpta videtur.
- ↑ Aeschylus 412-4. François Jouan, "Arès à Thèbes dans la tragédie attique" in Mélanges Pierre Lévêque. Tome 4, 1990ː 221-239
- ↑ Terpsichore 67.
- ↑ Ille rex fuit qui septem ducum expeditionem decrevit.
- ↑ Pausanias IX.18.1.
- ↑ Euripides, Supplices