Mausolus
Appearance
Mausolus (Graece: Μαύσωλος) ab anno 377 a.C.n. usque ad annum 353 a.C.n. Satrapes Persicus in Caria Asia Minoris (hodie: Turcia) regnavit. Nomen eius usque ad hunc diem in verbo mausolei sepulcra magnifice ornata denotantis vivit. Nam sepulcrum a vidua Artemisia II ornatum inter septem mirabilia mundi habebatur.
Vivus insulas Graecas finibus suis circumiacentes, Rhodum et Coum, in suam dicionem redegit postquam ab Atheniensibus secedentes eas adiuvit[1]. A Persarum rege aliquantulum secesserat atque regnum sui iuris crearat[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Demosthenes, De libertate Rhodiorum 3-4 et 27. Cf. In Timocratem 12.
- ↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XV.90.3.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hans Volkmann: Maussollos. In: Der Kleine Pauly. Vol. 3, 1969, Col. 1102.
- Simon Hornblower: Mausolus. Oxoniae 1982. ISBN 0-19-814844-5
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Mausolum spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |