Jump to content

Mantinea

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Antigonea (discretiva).
Wikidata Mantinea
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°37′0″N 22°23′0″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Tripoli Municipality

Tabula aut despectus

Mantinea: situs
Mantinea: situs
Collocatio Mantineae in media Peloponneso aetate Graeciae antiquae'

Mantinea (-ae, f.; Graece Μαντίνεια) seu Antigonea (-ae, f.)[1] fuit civitas Graeciae antiquae in Arcadia, iam Homero nota[2]. A Mantineo Lycaonis regis filio condita urbs dicitur, non tamen diu servavit primum locum[3]. Nam paulo post Antinoe serpentem ex oraculo secuta incolas alio transtulit. Ut qui Lacedaemoniorum vicini erant Mantinenses multis bellis interfuere tum adversus eos tum socii eorum. Tres pugnae apud Mantineam commissae ab historicis memorantur ː prima anno 418 a.C.n. in bello Peloponnesiaco, altera anno 362 a.C.n. qua periit dux Thebanus Epaminondas, tertia anno 207 a.C.n. qua strategus Achaeorum Philopoemen tyrannum Spartanorum vicit et occidit.

Post pugnam Leuctricam (371 a.C.n.) Mantinensium fines ab oriente Argolidi, a ceteris autem tribus lateribus diversis Arcadiae civitatibus contermini suntː a meridie Tegeatibus, a septentrione Orchomeniis, ab occidente Megalopolitanis a quibus monte Maenalo separantur.

  • Ineunte bello Peloponnesiaco Mantinenses, ut qui Foederis Peloponnesii participes erant, socii Lacedamoniorum adversus Athenienses sunt.
  • Anno 421 a.C.n. tum cum pax Niciae iurata est Mantinenses potentissima civitas in Arcadia erat ubi velut hegemonia fruebatur. At Lacedaemonii, bello cum Atheniensibus composito, potentiam crescentem tam vicinae civitatis suspectam habebantː ob discordias civiles in Parrhasiam accersiti (Parrhasii tunc Mantinensibus oboedientes erant) exercitum duxerunt qui illos Arcades iugo liberavit. Parrhasios liberos esse iusserunt et oppidum Cypselas a Mantinensibus ibi occupatum deleverunt[4]. Qua de causa Mantinenses mox societatem cum Argivis et Atheniensibus adversus Lacedaemonios fecerunt.
  • 418 a.C.n. Mantinenses cum sociis Orchomenum capiunt[5] et Tegeam obsidunt[6]. Tum Spartani regem Agidem et exercitum properanter adversus eos mittunt. Ad Mantineam proelio commisso vincunt Lacedaemonii[7]. Ita dominationem in Arcadia amiserunt Mantinenses et in Foedus Peloponnesium redierunt[8].
  • 415 a.C.n. cum Athenienses magnam classem in Siciliam adversus Syracusanos misere Mantinenses eis milites praestiterunt[9]
  • Quinto saeculo exeunte circiter tria milia civium erant[10]
  • Circa 385 a.C.n. Agesipolis Pausaniae filius, rex Spartae, Mantineam cepit et incolas in vicos disseminavit ut vigor civitatis minueretur[11].
  • Post Leuctricam pugnam (371 a.C.n.) Thebani victores reditum incolarum et urbis restitutionem comprobaverunt[12].
  • Mox tamen Thebanorum hegemoniam aegre ferentes Mantinenses ad Lacedaemonios rursus transfugerunt[13] atque quamquam ceterae Arcadiae civitates societatem cum Epaminonda inierant soli defecerunt atque partes Lacedaemoniorum et Atheniensium secuti in eorum acie anno 362 a.C.n. pugnaverunt.
  • Circa 235 foedus Achaicum inierunt Mantinenses.
  • Anno 222 a.C.n. cum iam ab Achaeis deficere conarentur Mantinenses in hostium potestatem venerunt. Nam Antigonus Doson Macedonum rex (vel potius Philippi V tutor) et Aratos Sicyonensis, strategus foederis Achaici, urbem ceperunt cuius nomen in Antigoneium tum mutatum est et incolae in Foedus Achaicum redintegrati sunt[14]. Praeterea secundum rerum gestarum scriptorem Phylarchum viri in Macedoniam deportati sunt, mulieres et pueri in servitutem redacti.
  • Anno 31 a.C.n. soli Peloponnesiorum Mantinenses et Lacedaemonii Octaviani socii in pugna Actiaca fuerunt. Nam ceterae civitates Marcum Antonium sequebantur.
  • Circa 130 varia beneficia ab imperatore Hadriano tum Graeciam peragrante acceperunt Mantinenses. Nam templum Antinoi ibi aedificavit et certamina in eius honorem instituit. Venerabilem insuper Posidonis Hippii templum non multum ab urbe distans restituit vel potius circa ruinas sacras et religiose servatas prioris delubri novum templum aedificari iussit[15]. Nec minimum e beneficiis fuit quod Mantinensibus priscum nomen plura post saecula reddidit.
  1. Etiam Antigonia, Antigoneia.
  2. Ilias II.607ː Μαντινέην ἐρατεινήν.
  3. In quo Pausanias (VIII.12.7) ruinas adhuc vidit, quibus nomen Ptolis erat.
  4. Thucydides V.33.
  5. Thucydides V.61
  6. Thucydides V.62-64
  7. Thucydides V.64-75
  8. Thucydides V.81.
  9. Thucydides VI.43 et 67 necnon VII.57.9
  10. Lysias, De republica Atheniensium 7.
  11. Xenophon, Hell. V.2.4-7. Isocrates, Panegyricus 126.
  12. Xenophon, Hell. VI.5.5.
  13. Xenophon, Hell. VII.1.23-24..
  14. Polybius II.56-58. Plutarchus, Aratos 46.
  15. Pausanias VIII.10.1-3.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni