Ludovicus Uhland
Ioannes Ludovicus vulgo Johann Ludwig Uhland (natus die 26 Aprilis 1787 Tubingae, mortuus die 13 Novembris 1862 ibidem) poëta illustrissimus, philologus, litterarum explorator et vir publicus Germanicus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]In urbe natali gymnasium et universitatem frequentavit (annis inter 1802 et 1808 iuribus studuit); semper autem litteris mediaevalibus et Francicis gaudebat atque erudiebatur. Tunc carmina prima (partim sub nomine falso Volker) edita sunt. Anno 1810 autem Lutetiam iit ad codices legum cognoscendos; tamen eum magis iuvabat Lutetiae manuscripta vetera exquirere.
In patriam reversus Stutgardiae sine studio advocatus factus est. Quando Germania ab iugo Francico liberanda fuit, cor eius exsultavisse fertur. Tum venit editio prima »Gedichte« (Stutgardiae 1815), quam sequentes tractationes amplificabant. Quibus versibus Uhland se Romanticismi poetam optimum praebuit. Ei et Medium Aevum et natio Germanica et cultura popularis feliciter uniebantur. Forma brevis ad essentias veniens ingenio Goethii et Henrici Heine similis fuit, cum res ad auctorem ipsum pertinentes in operibus minoris momenti essent.
Praedilectio eius ad litteras Francicas in cantilenis iucundis sentiri potest, quamquam argumenta uniuscuiusque similant. Dramata eius non ita valent; et »Ernst, Herzog von Schwaben« (Heidelbergae 1818) et »Ludwig der Bayer« (Berolini 1819) satietatem quandam capiunt. Ex anno 1816 res politicae et indagationes scientificae poëtam ab operibus exarandis retinebant, quippe qui in parlamento senator esset. Opus de litterarum historia »Walter von der Vogelweide« (Stutgardiae 1822) monstrat Ludovicum Uhland ad amussim litteras exploravisse. Anno 1829 Tubingae professor universitarius creatus est et studiosos in disciplinis ad maiora evehebat. Uhland autem mox, quia universitas ei vacationem ad politica munera non concesserat, academicis valedixit.
Uxor eius dives Aemilia Vischer vitam bonam condidit, itaque marito et politicis et scientificis vivere licuit. Res novae anno 1848 saevientes eum in vitam publicam revocaverunt; cum aliis in curia imperium non hereditandum decrevit. Uhland maiestatis populi fautor cum senatoribus ultimis adhuc Stutgardiam ad democratiam servandam iit. Ex anno 1850 iterum se in litteris collocavit; tunc confecta sunt pulchra opuscula »Über den Mythus von Thor« (Stutgardiae 1836) et »Alte hoch- und niederdeutsche Volkslieder« (Stutgardiae 1844).
Honores recusans modestiam cum dignitate coluit, quo omnibus insinuavit.
Cum Adalbertus Keller una cum Gulielmo Ludovico Holland et Francisco Pfeiffer anthologiam rerum scientificarum sub titulo »Schriften zur Geschichte der Dichtung und Sage« (Stutgardiae 1866–72) edidissent, omnes praelectiones Tubingenses editae sunt (»Geschichte der altdeutschen Poesie«, »Geschichte der deutschen Dichtung im 15. und 16. Jahrhundert«, »Sagengeschichte der germanischen und romanischen Völker«). Diarium eius prelo mandavit Iulius Hartmann, sub titulo »Tagebuch 1810–1820« (Stutgardiae 1897). Statuam Ludovici Uhland confecit Gustavus Adolphus Kietz, quae anno 1873 Tubingae erecta est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Uhland spectant. |