Jump to content

Latona

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Leto.
Fons in hortis palatii Versaliensis : Latona colonos Lycios in ranas mutat.

In mythologia Graeca Latona est nomen Latinum deae Graecae Leto (Λητώ) quae ex Iove Dianam et Apollinem in insula Delo peperit. A mythographis dicitur fuisse filia Titanis Coei et Titanidis Phoebes.

Fabulae quae de Latona narrantur ad liberos Apollinem et Dianam pertinent. Postquam cum Iove concubuit, gravidam Latonam Hera/Iuno odio pertinaci persecuta est. Per omnes terras infelix fugiebat nec usquam incolae, iram Iunonis timentes, eam recipiebant. Tandem iussu Iovis Boreas/Aquilo eam sustulit atque particulae desertae terrae in mari natanti imposuit, quae tum sive Ortygia sive Asterie vocabatur, et postquam ab Apolline vel Artemide[1] in honorem matris fixa est, insula Delos facta est. Ibi divinos gemellos peperit ac postea cellam in eorum templo et cultum communem accepit. Post partum quoque, cum infantis sinu gereret, profugam et nimio calore sitientem coloni Lyciae a stagno prohibuerunt. Postquam frustra precata est, irata in ranas contemptores sui vertit.

Latona, Apollo et Tityos in vase Attico rubentibus figuris depicti (circa 450 a.C.n.). Museum Lupariense, Lutetiae Parisiorum.

Iam homines, ut deam, Latonam aris et donis venerabantur, cum Niobe regina Thebanorum ei divinos honores recusavit et paucitatem liberorum exprobravit, cum ipsa fertilitatem suam ad astra tolleret, septem maribus filiis totidemque feminis superba. Tum despecta Latona apud liberos questa est, qui omnes filios et filias Niobae sagittis confixerunt. Quae fabula Romae in porta eburnea templi Apollinis Palatini[2] sculpta est, in quo templo deus inter matrem Latonam[3] et sororem Dianam videbatur. Pythonem quoque serpentem, quod iussu Iunonis matrem persecutus erat, et Tityum gigantem, quod eam comprimere conatus erat[4], sagittis suis necavit Apollo.

In Iliade una cum filio Apolline et filia Artemide Troianis favet[5].

De cultu Lycio

[recensere | fontem recensere]

Latona in Graecia quidem honorabatur sed eius maximum templum in Lycia, in finibus civitatis Xanthi, invenitur, Letôon dictum (quod Latine Latonium dicas). A dynasta Arbina medio quarto saeculo a.C.n. ex oraculo Pythico aedificatum est qui Graecis moribus delectabatur atque eos in Lyciam introducere volebat. Postea, commune omnium Lyciorum, illud templum a confoederatione Lycia curabatur et eius concilia plerumque inibi habebantur[6] (hodieque vestigia eius exstant). Prope templum fons erat unde orta est fabula ab Ovidio relata quae rationem cultus reddebat, Latonam Iunonem fugientem sitim ibi extinguere voluisse et agricolas Lycios sese prohibentes in ranas mutasse[7]. In hoc fonte nymphaeum aedificari iussit imperator Hadrianus.

A Graecis Aegyptum incolentibus Latona deae Aegyptiae Wadjet vel Buto adsimulabatur in cuius templo oraculum clarissimum interrogabatur[8], quia Horum/Apollinem infantem servaverat et nutriverat tum cum Seth/Typhon eum persequebatur.

  1. Seneca, Agamemnon 368-74.
  2. Anno 28 a.C.n. dedicatum est. Vide Propertius II,31.
  3. Quae statua Latonae opus Cephisodoti dicebatur, filii Praxitelis. Plinius maior libro XXXVI de Historia Naturali capitulo 24
  4. Odyssea XI.576-581
  5. XXI.497-505, qui locus tamen recentius additus esse videtur quia reverentiam erga deos non servat.
  6. Institut français d'études anatoliennes, Inscriptions d'époque impériale du Létôon. Paris : Klincksieck, 1981. L'Archéologue 144 (2017/2018) : 17.
  7. Metam. VI.313-382.
  8. Herodotus, Euterpe 155-156

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]