Jump to content

Kansia Cruda

E Vicipaedia

Kansia Cruda (Anglice: Bleeding Kansas), aliquando in civitatis historia Kansia Cruenta (Bloody Kansas) et Bellum Finium (The Border War) appellata, fuit series multorum concursuum acrium inter Homines Civitatis Liberae (Anglice: Free-Soilers), abolitionistas primum ex aliis civitatibus servitutem repugnantis, et Sceleratos Finium, servituti faventis—eventuum qui in Kansia Territorio et occidentalibus civitatis Missuriae vicis fere inter 1854 et 1858 acciderunt. Magna res fuit num Kansia Unionem intret civitas servilis vel libera. Reapse Kansia Cruda fuit bellum vicarium (Anglice: proxy war) inter Septentrionales et Meridionales de controversia servitutis in Civitatibus Foederatis. Sententia Kansiae Crudae ab Horatio Greeley, editore diurni New York Tribune, inventa est. Violentia horrorque Kansiae Crudae fuerunt omen infaustum, quae Bellum Civile Americanum portendit.

Chartula Civitatum Foederatarum, inter annos 1789 et 1861; civitates serviles rubrae sunt colore, civitates liberae caerulae.

Violentia manifesta

[recensere | fontem recensere]

Mense Octobri 1855, Ioannes Brown Kansiam Territorium venit servitutem pugnatum. Die 21 Novembris, Bellum Wakarusae (paene sine sanguine) coepit cum Carolus Dow, homo civilis liberae ab homine civilis servilis glandibus petitus esset. Solum unus casus per obsidionem accidit, cum homo civitatis liberae, quidam Barber, glande percussus die 6 Decembris 1855 mortuus est. Deinde Direptio Laurentii anno 1856 parit.

Preston Brooks Carolum Sumner in Senatu oppugnat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Bellum Civile Americanum 1861-1865 et antecedentia