Kabuki
Kabuki (Iaponice 歌舞伎), vel theatrum cabuciense,[1] est classicum dramatis saltatorii genus Iaponiensis, quod actionibus maxime compositis, habitibus saepe nitidis ab histrionibus gestis, et fuco exquisito (kumadori) ab aliquot histrionibus ostento innotuit.
Theatrum cabuciense primo tempore Edoensi (1600–1868) exortum esse putatur, cum Izumo no Okuni conditor saltatorium mulierum gregem constitueret, quae saltationes comicasque fabulas scaenicas Kyoti agebantur. Hoc genus artis deinde factum est genus ludorum quo solum histriones viriles agebant, mulieribus in theatro anno 1629 prohibitis, et culmen medio saeculo duodevicensimo attigit.
Theatrum cabuciense anno 2005 intactile aestimationis communis patrimonium ab UNESCO declaratum est. Anno 2008 in tabulas Eximii Indicis Intactilis Humanitatis Patrimonii Culturalis relatum est.[2]
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Singula kanji quae vocabulum kabuki constituunt 歌 'canere' + 舞 'saltare' + 伎 'ars' legi possunt. Hoc nomen ergo aliquando convertitur 'ars canendi et saltandi'. Hae autem litterae (ateji appellatae) rectam etymologiam non significant, quia kanji 'artem' significans plerumque actores in theatro cabuciensi attingit.
Vocabulum kabuki ex vocabulo kabuku deductum esse recte putatur, 'inclinare' vel 'extraordinarium esse' vel 'avant-garde' atque adeo 'theatrum mirabile' significante.[3] Kabukimono (歌舞伎者), locutio Iaponiensis quae homines insolite vestitos primum significabat, saepe 'res insolitae' etiam 'homines dementes' convertitur, et modum habituum se exornantium gregum samuraiensium attingebat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Historia cabuciensis coepit anno 1603, cum Izumo no Okuni, fortasse miko fani Izumo-Taisha, cum grege saltatorum muliebrium novum dramatis saltatorii modum in scaena impolita in sicco Fluminis Kamo alveo Kyoti agere inciperet,[4][5] tempore Edoensi incipiente et regno siogunatus Tocugavensis a Tocugava Ieyasu nuper confirmato.[6]
Actores muliebres in primis generibus cabuciensibus partes amborum virorum mulierumque in ludulis comicis de vita usitata agebantur.
Theatrum cabuciense hodie optime videtur in Kabukinza theatro, in Ginza Tocii. Fabula datur translaticiae? Iaponica? citharis. Lingua est talis antiqua ut Iaponice admissiones? sine libellis non intellegunt. Fabulae narrantur vocibus monotonis, quarum verba valde prisca sunt.?
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ "UNESCO – Kabuki theatre".
- ↑ Anglice bizarre. Frederic 2002.
- ↑ Okuni | Kabuki dancer. . Encyclopedia Britannica.
- ↑ Haar 1971: 83.
- ↑ Masato 2007
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Brandon, James R. 2009. Kabuki's Forgotten War: 1931–1945. Honolulu: University of Hawaii Press. ISBN 978-0-8248-3200-1.
- Cavaye, Ronald. 1993. Kabuki: A Pocket Guide. Civitates Foederatae et Iaponia: Charles E. Tuttle,
- Cavaye, Ronald, Paul Griffith, et Akihiko Senda. 2004. A Guide to the Japanese Stage. Iaponia: Kodansha International.
- Ernst, E. 1956. The Kabuki Theatre. Novi Eboraci: Oxford University Press. Archivum.
- Frederic, Louis. 2002. "Kabuki." In Japan Encyclopedia. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
- Haar, Francils. 1971. Japanese Theatre in Highlight: A Pictorial Commentary. Westport Connecticutae: Greenwood Press.
- Leupp, Gary P. 1997. Male Colors: The Construction of Homosexuality in Tokugawa Japan. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0-520-20900-1.
- Kawatake, Toshio. 2006. Kabuki: Baroque Fusion of the Arts. Tocii: I-House Press. I-House Press.
- Matsui, Kesako. 2016. Kabuki, a Mirror of Japan: Ten Plays that Offer a Glimpse into Evolving Sensibilities. Tocii: Japan Publishing Industry Foundation for Culture. Japan Library.
- Scott, A. C. 1955. The Kabuki Theatre of Japan. Londinii: George Allen & Unwin Ltd. Archivum.
- Senelick, L. 2000. The Changing Room: Sex, Drag, and Theatre. Londinii: Routledge.
- Takaba, Masato. 2007. History of Kabuki: Birth of Saruwaka-Machi. Watanabe Norihiko. Situs mortuus. Archivum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Histriones cabucienses spectant (Kabuki actors, Kabuki). |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theatrum cabuciense spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theatra cabuciensia spectant (Kabuki theaters, Kabuki). |
Vide Theatrum cabuciense in Victionario. |
- Commentarius in situ interretiali Encyclopaediae Britannicae.
- Kabuki Web. "Shochiku Official Kabuki Website in English."
- Earphone Guide Dux Anglice scriptus.
- Kabuki 21. Omnia de arte theatrali cabuciense: ars, ludi, stellae hodiernae, legenda temporum praeteritorum, theatra, historia, glossarium, traditiones, heroes, et res derivatae.
- National Diet Library. Photographema Kabuki-za in Kyobashi-ku, Kobiki-cho Tocii (1900).
- Impressiones theatri cabuciensis ab Utagawa Kuniyoshi (1798–1861 factae.
- Moneta Iaponiensis.. Nummi cabucienses.
- Soni "Narukami" ludi cabuciensis ab Ichikawa Danjūrō I apud LostPlays.com.
- 1969 Programma 'Camera Three' de theatro cabuciensi. Soni solum, cum Faubion Bowers et al.
- "Kabuki Images." Collectio in University of Michigan Museum of Art.
- "Kabuki Performance and Expression in Japanese Prints." Exhibitio, Museum of Art and Archaeology apud Universitatem Missuriensem.