Imperium Accadicum
Imperium Accadicum[1][2] fuit antiqua civitas sui iuris in Mesopotamia, prima vera in Medio Oriente Antiquo, quae inter saecula XXIV et XXII a.C.n. floruit. Conditum est a Sargone, rege qui civitates Sumerias devicit. Ille atque successores omnem Mesopotamiam usque ad fines occidentales in Ugarit et Canaan atque ad montes orientales Elamenses in eorum dicionem redegerunt. Postremo et Elamitae et Amorrei (Gutis ducentibus) Accadios proeliis devicerunt regnumque deleverunt.
Accadii erant gens semitica, qui ab saeculo XXXI a.C.n. terras in Mesopotamia sitas incolebant, prope Kiš. Qua in urbe septingentis annis post Sargon, qui humili origine natus minister regis fuerat, seditionem fecisse, regem expulisse, dominationem corripuisse dicitur. Caput sui regni urbem Accad esse statuit, cuius situs hodie ignotus est. Paulo post Sargon expugnavit urbes Sumerias, quae ob bella a rege Lugalzagesi gesta debiliores erant. Ita Sargon primo Orchoën obsedit et regem ipsum Lugalzagesi cepit, qui in catenis ductus est ad templum Illino in urbe Nippur dicatum. Quo facto cepit Ur, Lagaš, et Umma. Sumer devicta, Sargon incursiones fecit in Elamitas in Montes Zagrii et Syriacas urbes Eblam et Mari Amoritarum invasit. Naram-Sin, nepos et successor Sargonis, putatus est maximus rex Accadiorum, qui subiugaverit terras ad Mediterraneum Mare iacentes. Ubi primum imperium hanc in magnitudinem extensum est, urbes antiquae regionis Sumer, quae tot annos liberae esse consuetae erant, novis rebus studere inceperunt. Quam ob rem reges, qui Naram-Sin successerunt, nihil aliud fecerunt, nisi seditiones opprimere conati sunt. Perpaucis annis post, saeculo XXII a.C.n. ineunte, Elamitae atque Guti bellum intulerunt Accadiis et imperium Sargonidarum perverterunt.
Reges Accadii (chronologia media)
[recensere | fontem recensere]- Sargon 2334–2300 a.C.n.
- Rimuš 2299–2284 a.C.n.
- Manišutusu 2283–2274 a.C.n.
- Naram-Sin 2273–2219 a.C.n.
- Šarkališarri 2218–2193 a.C.n.
- (reguli quattuor inter se pugnantes)
- Dudu 2186–2168 a.C.n.
- Šudurul 2168–2154 a.C.n.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Liverani, Mario, ed. 1993. Akkad: The First World Empire: Structure, Ideology Traditions". Patavii: Sargon srl. ISBN 978-8-81120-468-8.
- Oates, Joan. 2005. Archaeology in Mesopotamia: Digging Deeper at Tell Brak. Albert Reckitt Archaeological Lecture, 2004. In Proceedings of the British Academy: 2004 Lectures. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19726-351-8.
- Sallaberger, Walther, et Aage Westenholz. 1999. Mesopotamien: Akkade-Zeit und Ur III-Zeit. Orbis Biblicus et Orientalis, 160 (3). Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 978-3-525-53325-3.
- Speiser, E. A. 1952. Some Factors in the Collapse of Akkad. Journal of the American Oriental Society 72, no. 3 (Iulio–Septembrem): 97–101.
- Zettler, Richard 2003. Reconstructing the World of Ancient Mesopotamia: Divided Beginnings and Holistic History. Journal of the Economic and Social History of the Orient 46 (1).
Antecessor: Periodus archaica dynastica Sumeria |
Aetas Aenea Medii Orientis 2334-2154 a.C.n. chronologia media |
Successor: Dynastia Gutia |