Iacobus Epstein
Appearance
Iacobus Epstein (natus 10 Novembris 1880 - mortuus 19 Augusti 1959) fuit sculptor et pictor, natu Americanus, qui in Anglia fere vixit et laboravit. Iudaeus religione, multa tamen opera ab ecclesiis Christianis mandata creavit, inter quae statuam celebrem "Christi in Maiestate" in Cathedrale Landavensi sitam.[1]
Parentes Epstein exules ex Europa Orientali in Novum Eboracum migraverant, ubi primum,obiciente familia, Iacobus arti studuit. Anno 1902 in Franciam migravit ubi fuit discipulus Augusti Rodin. Londinii in 1905 consedit, et, postquam in matrimonium Margaritam Dunlop duxit, civis Regni Uniti factus est.
Sculpturae
[recensere | fontem recensere]-
"Christus in Maiestate", Landaviae.
-
Dies et Nox (1928)
-
Ioannes Smuts in Platea Parlamenti, Londinii
-
Sanctus Michaelis Diabolum vincit (1958), in nova Cathedrale Coventriensi
-
Liverpolium Resurgens, Liverpolii
Nota
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |