Jump to content

Hugo Foscolo

E Vicipaedia
Wikidata Hugo Foscolo
Res apud Vicidata repertae:
Hugo Foscolo: imago
Hugo Foscolo: imago
Hugo Foscolo: subscriptio
Hugo Foscolo: subscriptio
Nativitas: 6 Februarii 1778; Zacynthus
Obitus: 10 Septembris 1827; Turnham Green
Patria: Res publica Veneta
Nomen nativum: Niccolò Ugo Foscolo

Familia

Coniunx: no value
Proles: Floriana Foscolo

Memoria

Sepultura: Tomb of Ugo Foscolo

Nicolaus Hugo Foscolo vel Fosculus[1] (natus Zacyntho in insula Graeca, quae tunc ad Rem Publicam Venetiae pertinebat, die 6 Februarii 1778; obiit Turnham Green in vico Anglico iuxta Londinium die 10 Septembris 1827) fuit poeta Italicus more neoclassicismus et romanticismo qui de morte cum cogitatione philosophica scripsit.

Alma mater sua fuit Universitas Patavina. Tieste (Thyestes) tragoediam anno 1797 Venetias praesentavit, quae Napoleonem laudabat; anno 1799 fabulam Romanicam Vera storia di due amanti infelici (Historia vera duorum amantium infelicium) edidit, quae in editione secunda Ultime lettere di Jacopo Ortis (Epistola Iacobi Ortis ultima) nomen accepit. Callimachi hymnos omnes edidit cum versione Italica et notis anno 1804. In Universitate Papiae docebat ab anno 1808. Ajace (Aiax) et Ricciardi sunt tragoediae Fosculi posteriores.

Iosephus Paschalius Marinellius De sepulcris (Dei sepolcri, 1807), carmen Fosculi notissimum, Latine vertit, et aliae versiones permultae extant.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  1. Iosephi Paschalii Marinellii ex Hugonis Fosculi De sepulcris carmine et Jacobi Victorellii Cantiunculis versiones, 1893.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon •