Jump to content

Hermae Pastor

E Vicipaedia

Hermas fuit frater Pii I, episcopi Romani, a quo Hermae Pastor anno circiter 140 conscriptus esse creditur. Qui tractatus usque ad saeculum IV in liturgia recittus est. Hermas inter patres apostolicos numeratur.

Pastoris litterae, quae maxima ex parte imagines visionesque complectuntur, magni momenti sunt ad ecclesiam saeculi secundi pervestigandam, quia pauca illius temporis vestigia exstant. Etiam ad procudendam confessionem sacramentalem multum contulerunt.

Canon Muratorianus - conspectus librorum Christianorum circiter anni 150 - de Hermae Pastore scribit:

[44] Pastorem vero nuperrime temporibus nostris in Urbe Roma Hermas conscripsit, sedente cathedra Urbis Romae ecclesiae Pio Episcopo fratre eius; [45] et ideo legi eum quidem oportet, se publicare vero in ecclesia populo, [46] neque inter Prophetas, completum numero, [47] neque inter apostolos, in finem temporum potest.

Pastor Hermae lingua Graeca conscripta est, quae lingua tum in communitas Romana praevalebat. Paulo post versio Latina facta est, disputatur autem, utrum ab eodem auctore ac exemplum Graecum necne. Tantum versio Latina ex integro restat, exemplum Graecum autem in uno solo manuscripto, cui nonnullae paginae desunt (i.e. fere quinta pars textus).

De una post baptismum paenitentia (Mandatum 4, cap. 3):[1]

Adhuc, inquam [scil. Hermas], domine, pergam interrogare. Loquere, inquit [scil. angelus paenitentae]. Audivi, inquam, domine, a quibusdam doctoribus, aliam paenitentiam non esse nisi illam, cum in aquam descendimus et accipimus remissionem peccatorum nostrorum priorum. Dicit mihi: Recte audisti; sic enim res se habet. Debuit enim, qui accepit remissionem peccatorum, non amplius peccare, sed in sanctitate permanere. Quoniam autem omnia diligenter inquiris, hoc quoque tibi ostendam, non dans occasionem illis, qui credituri sunt aut qui modo crediderunt in Dominum. Qui enim nunc crediderunt, aut credituri sunt, paenitentiam peccatorum non habent, remissionem vero habent priorum peccatorum suorum. Illis ergo, qui ante hos dies vocati sunt, Dominus posuit paenitentiam. Cum enim corda noverit Dominus, misertus est creaturae suae et paenitentiam istam statuit, et mihi potestas huius paenitentiae data est. At ego tibi dico, inquit: post vocationem illam magnam et sanctam si quis tentatus a diabolo peccaverit, unam paenitentiam habet. Sin autem subinde peccat et paenitentiam agit, non prodest homini eiusmodi; difficile enim vivet. Dico ei: Animus mihi rediit, ubi haec a te tam accurte audivi; scio enim, fore ut salvus fiam, si postea non adiecero peccatis meis. Salvus eris, inquit, et omnes, quotquot haec fecerint.

Nexus interni

  1. Conradus Kirch: Enchiridion Fontium Historiae Ecclesiasticae Antiquae, ed. 3., Friburgi Brisgoviae 1914, pp. 30-32

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Die Apostolischen Väter. Griechisch-deutsche Parallelausgabe. J.C.B. Mohr, Tubingae 1992. ISBN 3-16-145887-7
  • Der Hirt des Hermas. Übersetzt und erklärt von Norbert Brox. Reihe: Kommentar zu den Apostolischen Vätern (KAV, Bd. 7). Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1991. ISBN 3-525-51674-6
  • Reinhard Staats: Hermas. In: Theologische Realenzyklopädie 15 (1986), p. 100-108 (Introductio et bibliographia) Google Booksearch
  • Martin Leutzsch: Hirt des Hermas, in: Ulrich H. J. Körtner/Martin Leutzsch, Schriften des Urchristentums III: Papiasfragmente. Hirt des Hermas. Darmstadt 1998, 107-497

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]