Herbisectrum
Herbisectrum[1][2] vel herbiseca (-ae; f.)[3] est machina una aut pluribus laminis rotatilibus praedita, qua campus gramineus in planum tondi possit. Altitudo graminis secti, quamvis designatione herbisectri dimetiri possit, plerumque ab opifice ipso accommodatur, usitate uno vecte principali, sive cochleà et cochleae matrice in quaque rota dispositis. Laminae vi manuali moveri possunt, rotis ad laminas secandi mechanice coniunctis, ut, cum herbisectrum prorsum impellatur, laminae versant, vel machinae esse potest motrum electricum a nucleo electrico aut electricitate AC? agitatum.
Usitatissimus potestatis fons herbisectro est parvum motrum combustionis internae, plerumque unius cylindri. Minora herbisectra ullo propulsionis genere saepe carent, potestatem humanam requirentia ut trans superficiem moveantur; talia herbisectra a se impelluntur, homine autem ambulante post et ea ducente. Maiora herbisectra plerumque vel a se impelluntur vel saepius sunt machinae sedentariae, tam ornatae ut opifex herbisectro vehi et eo moderari possit. Herbisectrum roboticum designatur ut omnino per se fungi, vel minus saepius ab homine per moderationem remotam administrari possit.
Sunt nonnulla herbisectrorum genera, quoque ad certam magnitudinem et certum propositum accommodato. Minima genera, herbisectra sine potestate et ab homine impulsa, parvis herbis hortisque domiciliorum apta sunt. Herbisectra sedentaria, quae aliquando tractoriis similia sunt, herbisectris ab hominibus impulsis maiora sunt ac ad magnas herbas secandas apta sunt. Maxima herbisectra multarum laminarum cum tractoriis coniunguntur, ad magnos tractus herbaceos secandos praecipue designata, sicut cursus pilamallei hortosque municipales, quamquam ea terram multiplicem male accommodant.
Historia
[recensere | fontem recensere]Primum herbisectrum ab Eduino Budding Thrupp in vico iuxta Stroud, in Glocestriensi comitatu Angliae, anno 1830 inventum est[4] Machina Buddingiana praecipue designata est ut herbam in campis atheticis hortisque latis secaret, melius quam falx, et Britannicum inventionis diploma die 31 Augusti 1830 accepit.[5]
Nexus interni
Niotae
[recensere | fontem recensere]- ↑ John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 583, s.v. lawnmower.
- ↑ Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006, s.v. ruohonleikkuri.
- ↑ The Usborne first thousand words in latin, 2014
- ↑ "Mower History". oldlawnmowerclub.co.uk
- ↑ Formula:Cite patent; see pg 1, col 2. Pro exemplari, vide Google Patents copy. Quod exemplar dicit numerum diplomatis esse 6,080. Secundum "British patent numbers 1617 – 1852 (old series) Formula:Webarchive", numerus ipse tempore ignoto post 1852 attributus est, numeris 6080/1830 scriptus.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Balanay, Jo Anne G., Gregory D. Kearney, et Adam J. Mannarino. 2016. "Assessment of Occupational Noise Exposure among Groundskeepers in North Carolina Public Universities." Environmental Health Insights 10 (Ianuarius): 83–92. doi:10.4137/ehi.s39682. ISSN 1178-6302. PMC 4909058. PMID 27330303.
- Gasch, Rodney J. 2001. Safety management for landscapers, grounds-care businesses and golf courses: perfect training tool using the safest way to operate outdoor power equipment: loaded with illustrations and true-to-life stories. Moline Illinoesiae: John Deere Publishing. ISBN 9780866912501, ISBN 0866912509.
- Halford, David G. 1999. Old Lawn Mowers. Shire Publications Ltd.
- Jenkins, V. S. 1994. The Lawn: A History of an American Obsession. Smithsonian Books. ISBN 1-56098-406-6.
- Peterson, Franklynn. 1973. Handbook of lawn mower repair. Buchanan Novi Eboraci: Emerson Books. ISBN 0875231799.
- Radam, Brian. 2014. Lawnmower manual: a practical guide to choosing, using and maintaining a lawnmower. Sparkford, Yeovil, Somerset: Haynes Publishing; Newbury Park Califoriae: Haynes North America. ISBN 9780857333087, ISBN 0857333089.
- Ryan, John L., et L. D. Ryan 2006. The lawn mower manual. Siloam Springs Arcansiae: Donegal Bay Incorporated Publishing. ISBN 9780977799756, ISBN 0977799751.
- Steinberg, T. 2006. American Green, The Obsessive Quest for the Perfect Lawn. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 0-393-06084-5.
- Wasowski, Sally, et Andy Wasowski. 2004. Requiem for a Lawnmower: Gardening in a Warmer, Drier World. Ed. secunda. Lanham Terrae Mariae: Taylor Trade Publishing. ISBN 1589790634
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad herbisectrum spectant. |
Vide herbisectrum in Victionario. |
- NIOSH. 2018. "Grounds for Change: Reducing Noise Exposure in Grounds Management Professionals." NIOSH, 25 Iulii 2018.
- Springfels, Cheryl. "Noise pollution and push lawn mowers, electric mowers, and gas mowers." Peoplepoweredmachines.com, ante 23 Aprilis 2011.
- "Safe mowing tips help you avoid injury," The Orange County Register, 10 Septembris 2010. Archivum.