Jump to content

Herbarium

E Vicipaedia
Vitellaria paradoxa, nota ex Herbario Senckenbergiano

Herbarium sive hortus siccus[1] collectio est plantarum aut stirpium partiuncularum plerumque siccatarum atque compressarum. Etiam libri titulum herbarii habere possunt, ut e.g. Herbarium Carrarense.

Hortus siccus usui aut scientifico aut amatorio esse potest. In versionibus scientiae patentibus saepe adduntur res humide/alcoholice conservatae sive xylaria i.e. collectiunculae ligneae. Partium collectarum nonnullarum ligamen sublineatur nota accurate adhaesa. Ibi inventionis dies et locus indicatur, nomen collectoris etc.

Ita botanico permittitur, ut plantae origine divisae comparentur et occasione data hinc plantae originis incertae correcte definiantur. Interdum etiam diachronica phaenomena detegere iuvat. Siccatio et compressio diuturnitatem authenticam plerumque servant. Distantiis inter plantas in natura saepe magnis facilius est in herbariis res inquirere et inde scientifica deducere quam in situ. Olim pharmacopolarum futurorum erat ut herbarium pulchrum instituere possent. Libenter in scholis herbaria producuntur.[2] In multis museis herbaria quoque se ostensioni praebent. Sunt recentissima herbaria, quae solummodo modum in interretialem exstent.

Horti sicci antiquissimi

[recensere | fontem recensere]

Lucas Ghinius professor botanicae, qui annis 1540 Bononiae, Ferrariae, Pisis in universitatibus professus est, Pisi hortum botanicum ordinavisse dicitur artemque hortorum siccorum creandorum discipulis suis docuisse: inter quos fuit Ioannes Falconerius, mercator Anglus, eodem tempore quo Guilielmus Turnerus et Amatus Lusitanus. De Falconerio Amatus haec scripsit:

Nam quum Ferrariae mihi contigerit herbatum ire cum nonnullis viris doctissimis et rerum naturalium diligentissimis inquisitoribus, inter quos mihi nominandi veniunt Ioannes Falconerius Anglus, vit mea sententia cum quovis doctissimo herbario conferendus, et qui pro dignoscendis herbis varias orbis partes perlustraverat, quarum plures et varias, miro artificio, codici cuidam consitas ac agglutinatis afferebat ...[3]

Turnerus insuper Falconerium nonnumquam laudavit, ut qui hortum siccum suum Turnero monstraverat. Qui de Trifolio squamoso(species) confessus est:

I never sawe it in Englande, savinge onlye in maister Falkonners boke, and that had he browght out of Italy ("In Anglia nunquam vidi, nisi semel in libro magistri Falconer quem ex Italia apportavit").[4]

Herbaria maxime ampla

[recensere | fontem recensere]
Berberis thunbergii in herbario tironis rudis cuiusdam, 2013

Horti botanici saepe partes herbariorum scientificorum agunt. Sic dictus Index Herbariorum, qui primum anno 1935 editus est, pro anno 2016 in civitatibus 176 quinque in continentibus ferme tria milia (2962) herbariorum scientificorum activorum indicat.[5] Ecce totius orbis terrarum maxima cum numero testimoniorum et anno fundationis:

  • Lutetiae: Muséum national d’histoire naturelle – ca. 8 milliones, 1635.
  • Neoeboraci: New York Botanical Garden – ca. 7,8 milliones, 1891.
  • Petropoli: Institutum Komarov - ca. 7,2 milliones, 1823.
  • Londinii: Royal Botanic Gardens, Kew – ca. 7 milliones, 1852.
  • Batavia: "Naturalis" universitatum Lugduno-Batavae, Traiecti ad Rhenum et Wageningen) – ca. 6,9 milliones, 1816/1829
  • Urbe Sancti Ludovici: Missouri Botanical Garden – ca. 6,6 milliones, 1859.
  • Genavae: Conservatoire et Jardin botaniques de la Ville de Genève – ca. 6 milliones, 1824.
  • Vindobonae: Naturhistorisches Museum – ca. 5,5 milliones, 1807.
  • Londinii: Natural History Museum – ca. 5,2 milliones, 1753.
  • Bostoniae: Universitatis Harvardiensis – ca. 5 milliones, 1860.
  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, editio tertia, Saraviponte 1991, p. 268
  2. Quemadmodum herbarium sive transsectum creetur via bona
  3. Amatus Lusitanus, In Dioscoridis Anazarbei de materia medica libros quinque ... enarrationes eruditissimae (Argentorati) lib. 3 no. 78 (p. 322 editionis 1557)
  4. William Turner, Herball pars 2 (1562) f. 11v-12r
  5. Index Herbariorum

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hortos siccos spectant.