Jump to content

Heraeum (Argos)

E Vicipaedia
Templum Herae posterius
Aspectus loci archaeologici ad septentriones

Heraeum Argivum fuit unum e sanctuariis Graeciae antiquae maximi momenti deae Herae dedicatum. Prope Argos urbem in Peloponneso situm erat.

Cum sanctuario coniuncta est fabula de Cleobi et Bitone, qui ipsi ut boves ad currus iugum accessissent, ut mater eorum, Argia sacerdos, in tempore ad festum Herae adveniret. Cicero narrat:

Cum enim illam ad sollemne et statum sacrificium curru vehi ius esset satis longe ab oppido ad fanum morarenturque iumenta, tum iuvenes ii quos modo nominavi veste posita corpora oleo perunxerunt, ad iugum accesserunt. ita sacerdos advecta in fanum, cum currus esset ductus a filiis, precata a dea dicitur, ut id illis praemii daret pro pietate, quod maxumum homini dari posset a deo; post epulatos cum matre adulescentis somno se dedisse,mane inventos esse mortuos.[1]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Christopher Mee & Antony Spawforth: Greece. An Oxford Archaeological Guide. Oxford University Press, Oxoniae 2001, p. 195–197.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Heraeum Argivum spectant.
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!