Jump to content

Gualterius Godofredus Seidner

E Vicipaedia
Wikidata Gualterius Godofredus Seidner
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15 Martii 1938; Cibinium
Obitus: 26 Augusti 2018;
Patria: Romania
Fanum evangelicum in Stolzenburg/Slimnic/Szelindek.

Gualterius Godofredus, vulgo Walther Gottfried Seidner (natus die 15 Martii 1938 Cibinii in Romania, mortuus die 28 Augusti 2018[1]), fuit pastor protestanticus et scriptor linguae Theodiscae Transsilvanicus.

Filius lignarii theologiae studebat Claudiopoli et Cibinii. Primus locus actionum fuit anno 1962 ad Sângeorzu Nou, postea ad Rusciori in annos XIV. Inde ab anno 1982 usque ad annum 2008, quo rude donatus est, operam dabat ad Slimnic.

In eius patria Romania humanismus eius valde notus est, qui in historiunculis lepidis hilaribusque philosophia haud carentibus excellit. Neque taceantur eius opera theatralia quae exaraverat haud raro in dialecto indigena Saxonum Transsilvanicorum.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • Sherlock Honnes; Det Ärfstäck (theatralia in idiomate Saxonico)
  • Eheliche Feuerwehr und andere Brandreden, Domus editoria Inteltipo, Cibinii 1998
  • Auf Wolke Sieben7Bürgen ... ; Paradies in der Hölle ; ... gute Nachtgeschichten, Domus editoria Honterus, Cibinii 2007

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lege Βαλτέριος Ζάϊντνερ ("Gualterius Godofredus Seidner") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam